라틴어 문장 검색

Post paululum dehinc rursus imperatoris legatio duci adfuit, quae eum admonuit ad eum ingredi et ejus verba intelligere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 22:4)
«GODEFRIDUS dux imperatori fidem et obsequium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 22:6)
» Imperator haec audiens, plurimum de omnibus se excusavit, dicens nunquam oportere ducem vel aliquem de societate, quidquam fallaciae de eo timere, sed eum suosque quasi filium et amicos servare et honorare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 22:9)
Regressi autem nuntii ducis, omnia, quae [0417A] bene promissa et fideliter ex ore imperatoris audierant, in bonum retulerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 22:10)
- Imperator alimenta emenda subtrahit, exercitus partes Graeciae invadit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 23:2)
Exorta denique jam in palatio fama tam vehementis [0417C] incendii et exterminii, dux nimium expavit, metuens ne flamma aedificiorum et strepitu moti exercitus percepto, pontem, per quem transierant a civitate Constantinopoli ad palatiorum mansiones, subito in manu robusta praeoccuparent milites et sagittarii imperatoris.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 26:1)
Ideoque sine mora praemisit Baldewinum fratrem suum cum quingentis loricatis militibus ad obtinendum pontem, ne aliqua vis imperatoris praecurrens, illum corrumperet;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 26:2)
Baldewinus vix medio ponte constiterat, et ecce a dextris et sinistris Turcopoli, milites imperatoris, navigio invecti circumquaque in transeuntes sagittis irruunt, et fortiter impugnant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 26:4)
Sed ad ultimum Baldewinus praevalens, milites hos imperatoris gravatos ac fugitivos in portas ire compulit, camposque et victoriam potenter obtinuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 26:11)
Verum Turcopoli et milites imperatoris indignantes se victos, et bello fugitivos, iterato crebrius a portis eruperunt, ad lacessendum et expugnandum exercitum:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 26:12)
Similiter imperator, metuens amplius [0418B] et validius hanc belli tempestatem ingruere, et vespere umbroso suos deficere et perire, pacem et ipse fieri imperat, laetatus ducem suos a bello pacare voluisse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 26:15)
- Imperator, promissis obsidibus, ducem ad se invitat, et quid ipse dux legatis Boemundi responderit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 27:2)
Crastina vero luce exorta, ex praecepto ducis exsurgens populus, terram et regnum imperatoris perlustrans, curriculo dierum sex graviter depraedatus est;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 28:1)
ut vel sic saltem imperatoris suorumque superbia humiliari videretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 28:2)
Quo cognito, imperator tristari et dolere coepit, quod terra et regnum sic dissiparetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 28:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION