라틴어 문장 검색

533 Atque ibi carmen imperfectum desinit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권27)
nam quia turpitudinis est stulta cupiditas, puer pingitur, ut inter quas curam Clymene narrabat inanem, id est amorem, item quia inperfectus est in amantibus sermo, sicut in puero, ut incipit effari mediaque in voce resistit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6636)
dicebant veteres 'secus' et 'iuxta', unde et 'extrinsecus'. abibat bene inperfecto usus est, non enim abiit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3822)
hesperia autem *̔εσπερόθεν, nam Graece dixit, et est de loco adverbium 'Dardanus *̔εσπερόθεν'. figura enim non numquam pulchra est si elocutio inperfecta sit, ut Cicero in Verrinis Quintum Verrem Romulia non addidit 'tribu'. cognatas vero urbes quidam in honorem Augusti dictum accipiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 50112)
quidam 'minaeque' ad interrupta opera referunt, ut quae inperfecta sunt sic videantur, quasi ruinam minentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 884)
haec effata silet subitum silentium imperfectam orationem ex perturbatione mentis ostendit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4991)
et mire inperfecto usus est tempore, ac si diceret 'adhuc si viveret, ferret'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1132)
lenibat pro 'leniebat'. et antique dixit, ut squamis auroque polibant pro 'poliebant'. maiores enim in omnibus coniugationibus imperativo 'bam' addebant et faciebant inperfectum ab indicativo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4681)
hasta volans minus est 'namque'. sane reliquit hastam poeta, dum vult simul multa describere, et rem inperfectam omisit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2701)
aut re vera 'trepida', quia sequitur 'sed neque currentem se nec cognoscit euntem'. torquebat bene inperfecto usus est tempore, quia non est perfectum quod voluit, ut nec spatium evasit totum neque pertulit ictum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 9012)
sane quaeritur, utrum in his tribus versibus per- fectum carmen sit, an initium alterius carminis inperfecti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 236)
) historiae naturalis quasi inperfectas apes dicit et habere aculeum negat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1683)
nunc, ut Apelles Veneris caput et summa pectoris politissima arte perfecit, reliquam partem corporis incohatam reliquit, sic quidam homines in capite meo solum elaborarunt, reliquum corpus imperfectum ac rude reliquerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 18:7)
Qui minus accurate operatur, imperfectior est Mechanicus, & si quis accuratissime operari posset, hic foret Mechanicus omnium perfectissimus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:9)
Quae ad motus Lunares spectant, (imperfecta cum sint,) in Corollariis Propositionis LXVI.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION