라틴어 문장 검색

Dixitque ei rex, postquam vinum biberat: " Quid petis, ut detur tibi, et pro qua re postulas? Etiamsi dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis ".
(불가타 성경, 에스테르기, 5장6)
Nam cum alia quaedam petita et non impetrata sunt, tum solemus, inquit, quasi extremum aliquid petituri quod negari minime debeat, dicere ' hoc saltem fieri aut dari oportere,' tamquam salutem postremo petentes, quam impetrari certe et obtineri sit aequissimum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIV 7:3)
itaque si ab iis petieris ut interea nobis procurationem Asiae dent, spero te posse impetrare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 14 7:2)
Hi iudices Clodiani a senatu petierant praesidium, quod non erat nisi damnaturis necessarium, et inpetraverant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 6:1)
ab iisdem consilium petere iussi, quibus auctoribus praesidium in urbem accepissent, discedunt aegreque impetrato ut de ea re consuli senatum responsaque ad se referri sineret ad suos redeunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 222:2)
augurium enim est exquisita deorum voluntas per consultationem avium aut signorum, quod tunc peti debet, cum id quod animo agitamus per augurium a diis volumus impetratum, ut in hoc loco Aeneas, postquam omnia quae volvebat animo petiit, ait 'da pater augurium'. et est species ista augurii quae legum dictio appellatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 894)
quod etsi nihilo minus a te peterem, si nihil audivissem te tale fecisse, tamen maiorem spem impetrandi nactus sum, postea quam mihi dictum est hoc idem a te Regiensis impetravisse ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 7 4:1)
inter haec pacificatum legati a Volscis et Aequis venerunt, impetrataque pax, magis ut fessa tam diutino bello adquiesceret civitas quam quod digni peterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 271:1)
vocati sunt legati regis Antiochi actumque cum iis est nec quicquam impetratum testante foedera Antipatro, adversus quae ab Rhodiis non Solos, sed Ciliciam peti et iuga Tauri transcendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 676:1)
quos cum universos occidisset Hymenaeus, relictis ibi virginibus Athenas reversus est petiitque a civibus, ut, si virgines quae raptae fuerant reduxisset, dilectae nuptias impetraret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 998)
nec vi tantum terrebat, sed per legatos leniter adloquendo castigandoque temeritatem ac pertinaciam spem conabatur facere, brevi quod peterent habituros, sed cum satis et ipsis et omnibus aliis appareret, ab rege impetratam eos libertatem, non per occasionem raptam habere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 472:1)
itaque cum spei nihil ad resistendum esset, C. Carvilius Spoletinus et C. Afranius a praesidio Romano missi qui a Perseo peterent primo ut armatos suaque secum ferentis abire sineret, dein, si id minus impetrarent, vitae tantum libertatisque fidem acciperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 208:1)
societatem ab Romanis ita volebant peti ut nullum de ea re scitum populi fieret aut litteris mandaretur, quod, nisi impetrarent, maior a repulsa ignominia esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 294:3)
sed quia ignotus est et ostendere vult quid impetrare debet, ait 'Dardanus Iliacae primus pater urbis et auctor'. contra quos auxilium petat 'gens eadem quae te'. quid ipsi etiam sit utile, a quo beneficium postulatur, 'nos si pellant nihil afore credunt':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1278)
Melior est autem, quae quamvis ira saepe temptatur, tamen impetrare festinat ut sibi dimittat, cui se fecisse agnoscit iniuriam, quam quae tardius irascitur et ad veniam petendam difficilius inclinatur.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 14:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION