라틴어 문장 검색

venienti Oeneius heros impiger obiecta proturbat pectora parma, ac simul infrendens:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권248)
Tunc vocat, emisso si quis decernere disco impiger et vires velit ostentare superbas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권246)
nec futile maestis id visum Danais, geminas ergo dicet aras arboribus vivis et adulto caespite texi imperat, innumerosque deae, sua munera, flores et cumulos frugum et quicquid novat impiger annus addit et intacto spargens altaria lacte incipit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권129)
extimuit sparsa inter tela iacentem praegrediens truncamque tamen percussit Acoetes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권187)
"Impiger Aenea, uolitantis frater Amoris, Troica qui profugis sacra uehis ratibus, iam tibi Laurentes adsignat Iuppiter agros, iam uocat errantes hospita terra Lares."
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 519)
Anco regnante Lucumo, vir impiger ac divitiis potens, Romam commigravit, cupidine maxime ac spe magni honoris, cuius adipiscendi Tarquiniis - nam ibi quoque peregrina stirpe oriundus erat - facultas non fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 359:1)
cohortes inde Latinae Hernicaeque ab senatu gratiis ob impigram militiam actis remissae domos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 62:1)
cum dilatum tempus iniuriae esset secessissentque advocati puellae, placuit omnium primum fratrem Icili filiumque Numitori, impigros iuvenes, pergere inde recta ad portam, et quantum adcelerari posset Verginium acciri e castris:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 495:1)
omnia, quae vel alius imperator prudens et impiger in tali re praeciperet ageretque, praecipit ordine atque agit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 295:3)
Claudium, filium decemviri, praefectum urbis relinquunt, impigrum iuvenem et iam inde ab incunabulis imbutum odio tribunorum plebisque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 395:2)
hic magno natu ipse iam exonerare praegravante turba regnum cupiens, Bellovesum ac Segovesum, sororis filios, impigros iuvenes, missurum se esse in quas di dedissent auguriis sedes ostendit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 383:1)
ubi cum praegressi equites non portas clausas, non pro portis excubare, non armatos esse in muris rettulissent, aliud priori simile miraculum eos sustinuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 426:2)
ad eam rem Pontius Cominus, impiger iuvenis, operam pollicitus incubans cortici secundo Tiberi ad urbem defertur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 496:2)
praegressi fetiales ubi ad portam venere, vestem detrahi pacis sponsoribus iubent, manus post tergum vinciri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 147:1)
qui ut lictores praegredi viderunt Fabiumque esse consulem accepere, laeti atque alacres dis populoque Romano grates agunt quod eum sibi imperatorem misissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 345:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION