라틴어 문장 검색

Ipse certe implicitus morbo futura praeteritis, adversa secundis auguratus, spem salutis nullo suorum desperante proiecit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 3:3)
Inveniuntur ossa inserta catenis et implicita, quae corpus aevo terraque putrefactum nuda et exesa reliquerat vinculis;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 11:2)
Accidit fortuitum, sed non tamquam fortuitum, quod editis libris Certus intra paucissimos dies implicitus morbo decessit.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 24:1)
implicitamque sinu (neque enim pugnare valebat) abstulit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:393)
impliciti laqueis nudus uterque iacent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 78:1)
corpora debentur maestis exsanguia bustis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 216)
idque semel dis indignantibus ausus posse dare hoc iterum flamma prohibebere avita eque deo corpus fies exsangue, deusque, qui modo corpus eras, et bis tua fata novabis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 52:4)
saxum iam colla tenebat, oraque duruerant, signumque exsangue sedebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:17)
Nec tu iam poteras enectum pondere terrae tollere, nympha, caput corpusque exsangue iacebas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 23:4)
Membra ferunt haesisse solo, partemque coloris luridus exsangues pallor convertit in herbas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 24:4)
Errant exsangues sine corpore et ossibus umbrae, parsque forum celebrant, pars imi tecta tyranni, pars aliquas artes, antiquae imitamina vitae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 41:5)
Quem postquam vulneris auctor singultantem animam et versantem lumina vidit Bactrius Halcyoneus "hoc, quod premis" inquit, "habeto de tot agris terrae" corpusque exsangue reliquit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 11:10)
sic illum validis iactum per inane lacertis exsanguemque metu nec quicquam umoris habentem in rigidos versum silices prior edidit aetas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 18:6)
Talia dicentem nervosque ad verba moventem exsangues flebant animae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 5:1)
Dira lues quondam Latias vitiaverat auras, pallidaque exsangui squalebant corpora morbo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 54:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION