라틴어 문장 검색

Tandem ad praesidentibus genua pro-voluti, qui adstiterant, precabantur, ut veniam tribueret adulescentiae, ut errori locum patientiae commodaret exacturus deinde cruciatum, si gentilium litterarum libros aliquando legissem.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:18)
Infamiam falsi criminis inportarunt, sed scio per bonam et malam famam perveniri ad regna caelorum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 6:22)
Accipe nunc artes ne quid tibi conferat iste quem colis et Musarum et Apollinis aede relicta, ipse facit versus, atque uni cedit Homero propter mille annos, et si dulcedine famae succensus recites, maculosas commodat aedes;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII13)
at neque, uti docui, solido cum corpore mundi naturast, quoniam admixtumst in rebus inane, nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt, ex infinito quae possint forte coorta corruere hanc rerum violento turbine summam aut aliam quamvis cladem inportare pericli, nec porro natura loci spatiumque profundi deficit, exspargi quo possint moenia mundi, aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 14:2)
Sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum Sustulerant, unde ostendit proprie profanatum, quod ex sacro promiscuum humanis actibus commodatum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 4:5)
Sed, ut os secetur, omentum quod inpositum est ossi cruciatum, dum sectionem patitur, inportat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 13:3)
Et cerebrum, quod tactu sui hominem vel torquet vel frequenter interimit, non suo sensu sed vestitus sui, id est omenti, hunc inportat dolorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 14:5)
Nec gentibus ullis Commodat in populum, terrae pelagique potentem, Invidiam Fortuna suam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:34)
Hic, qui libellis praegravem gerit laevam, Notariorum quem premit chorus levis, Qui codicillis hinc et inde prolatis Epistulisque commodat gravem voltum Similis Catoni Tullioque Brutoque, Exprimere, Rufe, fidiculae licet cogant, Have Latinum, χαῖρε non potest Graecum.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LI1)
Si quisquam mea dixerit malignus Atro carmina quae madent veneno, Ut vocem mihi commodes patronam Et quantum poteris, sed usque, clames:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXII4)
Tonsorem puerum, sed arte talem, Qualis nec Thalamus fuit Neronis, Drusorum cui+ contigere barbae, Aequandas semel ad genas rogatus Rufo, Caediciane, commodavi.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LII1)
Dum Ianus hiemes, Domitianus autumnos, Augustus annis commodabit aestates, Dum grande famuli nomen adseret Rheni Germanicarum magna lux Kalendarum, Tarpeia summi saxa dum patris stabunt, Dum voce supplex dumque ture placabit Matrona divae dulce Iuliae numen:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, I1)
Tarpeio deus hic commodet ora patri.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, CI11)
porta omnis exitus porta dicitur, quasi qua potest vel inportari vel exportari aliquid.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 834)
hev quid agat ut solet, personis de quibus loquitur adfectum commodavit, ut heu quid agat?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2831)

SEARCH

MENU NAVIGATION