라틴어 문장 검색

Nam in rebus naturalibus unio alit et confortat actiones quasque naturales, impressiones omnes violentas hebetat et retundit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 5:15)
Adeo ut, si forte in populum foederatum, cui etiam cum aliis foedus defensivum intercederet, hostilis impressio facta esset, atque ille a plurimis suppetias peteret, Romani omnium primi semper adesssent, beneficii decus nemini praeripiendum reliquentes.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 12:8)
Prima enim impressio plurimum valet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 6:7)
Quod licet esset ei graue pondus materiei, Qui pedibus senis strictisque cucurrit habenis Per tam dumosi nemoris loca tamque fragosi, Vis imitandi, rei iocus insitus et speciei Exhibuere tamen scribendi grande leuamen, [H]ac ut morosa prodesset et arte iocosa.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, Prologus 1:4)
Talia uelle pati tecum sumus ire parati, Teque iuuaturi super hec prius et ruituri, Si demum nostri dominaberis, utpote nosti, Collaque tam lenis domini subdemus habenis".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:17)
"Vlterius poenis nec habebere liber habenis, Nec sessoris eris inmunis, vt amodo reris, Sumpseris istud (h)onus cum gratis, ad omnia pronus".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIII. De ceruo et equo 36:15)
Solitas iterum mutet habenas
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 12:1)
Quantas rerum flectat habenas
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IV 1:1)
Foedis summittat habenis;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, X 4:1)
Orbisque habenas temperat
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, II 20:1)
Rerumque regens flectit habenas,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 35:1)
Sic quae permissis fluitare uidetur habenis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, II 11:1)
Postquam diutius in uno loco Scipio commorabatur et tempus diei in otio consumebatur, Caesar equitum turmas suorum iubet in hostium equitatum qui ad oppidum in statione erant, facere impressionem levemque armaturam sagittarios funditoresque eodem submittit.
(카이사르, 아프리카 전기 78:3)
Quo facto sui sublati universi in hostes impressione facta in fugam adversarios dederunt;
(카이사르, 아프리카 전기 78:8)
ipse, cum crebris legationibus Remorum certior fieret Bellovacos, qui belli gloria Gallos omnes Belgasque praestabant, finitimasque his civitates duce Correo Bellovaco et Commio Atrebate exercitus comparare atque in unum locum cogere, ut omni multitudine in fines Suessionum, qui Remis erant attributi, facerent impressionem, pertinere autem non tantum ad dignitatem sed etiam ad salutem suam iudicaret nullam calamitatem socios optime de re publica meritos accipere,
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 7장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION