라틴어 문장 검색

'in spiram' autem in collectionem volubilitatis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1532)
corporis autem alia ponebant esse in toto alia in partibus, valetudinem vires pulchritudinem in toto, in partibus autem sensus integros et praestantiam aliquam partium singularum, ut in pedibus celeritatem, vim in manibus, claritatem in voce, in lingua etiam explanatam vocum impressionem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 24:4)
et, si numerosum est in omnibus sonis atque vocibus, quod habet quasdam impressiones et quod metiri possumus intervallis aequalibus, recte genus hoc numerorum, dum modo ne continui sint, in orationis laude ponitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 185:2)
cum agere coepisset, tertio quoque verbo orationis suae me appellabat, mihi minabatur, neque illi quicquam deliberatius fuit quam me, quacumque ratione posset, non iudicio neque disceptatione sed vi atque impressione evertere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 2 10:10)
Nam Globus, ut mox dicetur, ad suscipiendas impressiones omnes indifferens est.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 72:9)
Proinde ut Orbis unusquisque in motu suo uniformiter perseveret, debent impressiones ex parte utraque sibi invicem aequari, & fieri in regiones contrarias.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 6:5)
Unde cùm impressiones sunt ut contiguae superficies & harum translationes ab invicem, erunt translationes inversè ut superficies, hoc est inversè ut superficierum distantiae ab axe.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 6:6)
Proinde ut orbis unusquisque in motu suo perseveret uniformiter, debebunt impressiones ex parte utraque sibi invicem aequari, & fieri in regiones contrarias.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 16:7)
Unde cum impressiones sint ut contiguae superficies & harum translationes ab invicem;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 16:8)
Ipse modo inmensum spiris facientibus orbem cingitur, interdum longa trabe rectior adstat impete nunc vasto ceu concitus imbribus amnis fertur et obstantes proturbat pectore silvas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 9:2)
"fuge, callide serpens, exue te membris, et spiras solve latentes, mancipium Christi, fur corruptissime, vexas."
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3130)
bestia sorde carens, cui tunc sapientia longi corporis enodem servabat recta iuventam, conplicat ecce novos sinuoso pectore nexus, involvens nitidam spiris torquentibus alvum.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 161)
post ipsum auxilio subeuntem ac tela ferentem corripiunt, spirisque ligant ingentibus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 9:12)
Dicuntur geminae pestes cognomine Dirae, quas et Tartaream Nox intempesta Megaeram uno eodemque tulit partu paribusque revinxit serpentum spiris ventosasque addidit alas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 31:2)
At rabidae tigres absunt et saeva leonum semina nec miseros fallunt aconita legentis nec rapit inmensos orbis per humum neque tanto squameus in spiram tractu se colligit anguis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 8:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION