라틴어 문장 검색

ad regem se contulit, non ut civium accusator, sed quod utile esset in commune et singulariter universae multitudinis prospiciens.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장5)
Atquin eo die deferentibus eisdem nominis nostri delatio suscepta est. Quid igitur, nostraene artes ita meruerunt an illos accusatores iustos fecit praemissa damnatio?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 2:12)
quos ab iratis sed a propitiis potius miserantibusque accusatoribus ad iudicium ueluti aegros ad medicum duci oportebat ut culpae morbos supplicio resecarent.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 7:3)
Ipsi quoque improbi, si eis aliqua rimula uirtutem relictam fas esset aspicere uitiorumque sordes poenarum cruciatibus se deposituros uiderent, compensatione adipiscendae probitatis nec hos cruciatus esse ducerent defensorumque operam repudiarent ac se totos accusatoribus iudicibusque permitterent.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 7:5)
Curio utrumque improbans consilium, quantum alteri sententiae deesset animi, tantum alteri superesse dicebat:
(카이사르, 내란기, 2권 31:1)
nam etiam id terram laedit atque ideo improbatur a callidioribus agricolis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 20:2)
Quod si ita est, nihil dubium est multo magis ab his improbatum esse etiam illum palmitem, qui frugifero loco natus fructum non attulisset.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 21:3)
Nam si sagittam, id est superiorem partem malleoli, vituperandam censebant, cum esset eadem pars surculi frugiferi, quanto magis vel ex optima vitis parte natum flagellum, si est sterile, improbatum ab his ratio ipsa declarat?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 22:1)
Hanc sationem cultores Italiae plerique iure improbaverunt, quoniam plurimis dotibus praestat viviradix:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 14장 2:3)
variam et canam improbabis, quod sit incerti coloris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 7:4)
Nam in vagis maxime est improbandus, quod eum facillime speculatur accipiter.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 9:3)
nam prolixior ab omnibus improbatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 2:5)
Falanio obiciebat accusator, quod inter cultores Augusti, qui per omnis domos in modum collegiorum habebantur, Cassium quendam mimum corpore infamem adscivisset, quodque venditis hortis statuam Augusti simul mancipasset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 73장2)
sed Marcellum insimulabat sinistros de Tiberio sermones habuisse, inevitabile crimen, cum ex moribus principis foedissima quaeque deligeret accusator obiectaretque reo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 74장4)
celebre inter accusatores Trionis ingenium erat avidumque famae malae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 28장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION