라틴어 문장 검색

Et multis ultro citroque dictitatis, cum reverti debere per loca qua venimus, plebs vociferaretur imprudens, resistebat intentius princeps, multis cum eo id nequaquam fieri posse monstrantibus, per effusam planitiem pabulo absumpto et frugibus, vicorumque reliquiis exustorum inopia squalentibus ultima:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 8장 2:2)
Aequo enim iudicio iuxta timidus est et ignavus, qui cum non oportet, mori desiderat, et qui refugiat cum sit opportunum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 18:3)
Et cum pugnari deciens expediret, ne horum quicquam dederetur, adulatorum globus instabat timido principi, Procopii metuendum subserens nomen, eumque affirmans, si redit cognito Iuliani interitu, cum intacto milite quem regebat, novas res nullo renitente facile moliturum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 7장 10:1)
Arguebat hic idem princeps timidos saepius, maculosos tales appellans et sordidos, et infra sortem humilem amendandos, ipse ad pavores irritos aliquotiens abiectius pallens, et quod nusquam erat, ima mente formidans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 11:1)
Illud autem praeteriri non convenit, quod cum oraculo tripodis, quem movisse Patricium docuimus et Hilarium, tres versus illos fatidicos comperisset, quorum ultimus est ἐν πεδίοισι Μίμαντοσ ἀγαιομένοιο ̓́Αρηοσ, ut erat inconsummatus et rudis, inter initia contemnebat, processu vero luctuum maximorum, abiecte etiam timidus, eiusdem sortis recordatione Asiae nomen horrebat:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 14장 8:2)
unus tamen nostrorum, Hadumarus comes civitatis Genuae, inprudenter contra eos dimicans occisus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 806 174:2)
Exit qui latuit, timidum sic lenit amicum:
(ANONYMUS NEVELETI, De mure urbano et rustico 14:14)
Displicet inprudens, unde placere putat.
(ANONYMUS NEVELETI, De asino et catulo et domino 19:15)
Audet in audacem timidus, fortique minatur Debilis, audendi dum uidet esse locum.
(ANONYMUS NEVELETI, De mula et musca 39:10)
Sic ait et timidum mulcet.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:80)
Cunctanter ad timide denique sermone prolato,
(아풀레이우스, 변신, 3권 12:3)
"Tanto tamen terrore tantaque formidine coetum illum turbaverat, ut usque diluculum, immo et in multum diem nemo quisquam fuerit ausus quamvis iacentem bestiam vel digito contingere, nisi tandem pigre ac timide quidam."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:85)
Et diu quidem pulcherrime mihi furatrinae procedebat artificium, quippe adhuc timide et satis parce surripienti de tam multis pauciora, nec illis fraudes, ullas in asino suspicantibus.
(아풀레이우스, 변신, 10권 14:1)
et non sum, qui curias intrem imprudenter,
(ARCHIPOETA, IV127)
Ad summam tamen ne te hoc lateat et in sacrilega convicia inprudentem trahat, scias a Christianis catholicis, quorum in vestro oppido etiam ecclesia constituta est, nullum coli mortuorum, nihil denique ut numen adorari, quod sit factum et conditum a deo, sed unum ipsum deum, qui fecit et condidit omnia.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 5:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION