라틴어 문장 검색

itaque huic omnia visa obiciuntur a mente ac ratione vacua, ut aut cum matre corpus miscere videatur aut cum quovis alio vel homine vel deo, saepe belua, atque etiam trucidare aliquem et impie cruentari multaque facere impure atque taetre cum temeritate et impudentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 89:11)
odia autem illa libidinosae et delicatae iuventutis quae erant in me incitata sic mitigata sunt comitate quadam mea me unum ut omnes illi colant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 19 16:1)
etenim est levis, libidinosus, tagax.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 3 2:13)
postremo is vir vel etiam ii viri hoc bello occiderunt, ut impudentia videatur eandem fortunam, si res cogat, recusare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 4 6:6)
quod ego, dum saluti sociorum consulo, dum impudentiae non nullorum negotiatorum resisto, dum nostram gloriam tua virtute augeri expeto, feci non sapienter, praesertim cum id commiserim ut ille alter annus etiam tertium posset adducere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 1장 2:4)
quem praeteriens cum incultum horridum maestumque vidisses, etiam si agrestem et inhumanum existimares, tamen libidinosum et perditum non putares.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 6장 1:7)
idem domi quam libidinosus, quam impurus, quam intemperans, non ianua receptis sed pseudothyro intromissis voluptatibus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 6장 2:3)
qua in re nihil aliud adsequeris nisi ut ab omnibus mortalibus audacia tua cognoscatur et impudentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 1:8)
par est avaritia, similis improbitas, eadem impudentia, gemina audacia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 40장 3:6)
eos qui adsunt appellabo, quos, si mentirer, testis esse impudentiae meae minime vellem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 3:3)
Putasne posse, id quod in eius modi reo maxime necessarium est, facere ut, quae ille libidinose, quae nefarie, quae crudeliter fecerit, ea aeque acerba et indigna videantur esse his qui audient atque illis visa sunt qui senserunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 12장 2:2)
tu autem velim, si tibi ea quae disputata sunt minus probabuntur, ut aut maius opus institutum putes quam effici potuerit, aut, dum tibi roganti voluerim obsequi, verecundia negandi scribendi me impudentiam suscepisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 71장 4:1)
tu Epicurum existimas ista voluisse, aut libidinosas eius fuisse sententias?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 46:11)
ergo et invidi et malivoli et libidinosi et timidi et misericordes, quia proclives ad eas perturbationes , non quia semper feruntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 28:2)
quis enim potest, in quo libido cupiditasve sit, non libidinosus et cupidus esse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 57:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION