라틴어 문장 검색

Mulier quam amoris respectu cognoveris affectare pecuniam sit tibi penitus inimica, et eam tanquam animal venenosum quod cauda ferit et ore blanditur evitare memento.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 2:1)
"Vir iste, qui tanta fraudis fuit machinatione versatus utriusque meretur amore privari et nullius probae dominae debet ulterius amore gaudere, quum impetuosa credatur in eo regnare voluptas, quae penitus amoris est inimica, ut in capellani doctrina manifestius edocetur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 18:1)
Si qua vero mulier haec dominarum ausa fuerit temerare statuta, suum ei puta largiendo amorem, eidem semper maneat obnoxia poenae et omni probae feminae maneat exinde penitus inimica.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 25:4)
Sed qui propter obsequia carnis honorem praetermisit amici, sibi tantum vivere creditur, et ideo tanquam humani generis inimicus ab omni videtur homine deserendus et ad instar bestiae venenosae fugiendus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 4:4)
Alia iterum ratio inimica videtur amori.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 9:1)
vinum tamen versum sibi maxime reputat inimicum, et aquae potus plurimum consuevit ei esse nocivus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 40:4)
Interea fessos inimico Sirius astro Corripit, et salsas exudant corpora guttas;
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 7:4)
Quicumque enim, siue laicus, siue canonicus, siue etiam monachus, contra iusticiam uiuit et ordinis sui regulam impugnat et quod bonum est blasphemat, Antichristus est, minister satane est.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:14)
Non enim amicos solum, sed et inimicos sinu dilectionis excipere, caritatis lege compellimur (Matth.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:20)
animadvertentes quod etiam inimicis atque perversis impendenda sit dilectio;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:35)
Verbi gratia, in signum reconciliationis, quando fiunt amici, qui prius inimici fuerant ad invicem;
(DE AMICITIA, CAPUT VI. Osculum corporale quando adhibendum. Osculum spirituale. 1:3)
nihil que magis animum torqueat, quam vel deseri ab amico vel impugnari;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 1:9)
non amicitia laedetur si perduellis et inimicus prodatur.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:15)
Alter ab opposito cantus fastidia lenti, Obtuse uocis rixam cantusque rebelles, Qui magis impugnant aures quam uoce salutent Inuenit et nostras offendit cantibus aures.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:20)
Cui si stella mali prenuncia, preuia casus Iungitur, ille tamen inimicum sidus amicat, Alternansque uices, in risus tristia, planctum In plausus, fletusque graues in gaudia mutat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 28:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION