라틴어 문장 검색

Cameris dispositis et intextis imum caelum earum trullissetur, deinde harena dirigatur, postea autem creta aut marmore poliatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장9)
Cum camerae politae fuerint, sub eas coronae sunt subiciendae, quas maxime tenues et subtiles oportere fieri videbitur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장10)
etiamque cavendae sunt in cameris priscorum dispositiones, quod earum planitiae coronarum gravi pondere inpendentes sunt periculosae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장13)
tricliniis hibernis non est utilis compositione nec megalographia nec camerarum coronario opere subtilis ornatus, quod ea et ab ignis fumo et ab luminum crebris fuliginibus corrumpuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장16)
in his vero supra podia abaci ex atramento sunt subigendi et poliendi cuneis silaceis seu miniaceis interpositis, explicandae camerae pure politae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장17)
hanc autem ignis potestas urendo cogit emittere per nares intra laconicum fuliginem, quae circa parietem et camerae curvaturam adhaerescit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 10장6)
Nullae enim camerae, quae sunt caldariorum, supra se possunt habere fontes, sed caelum, quod est ibi ex praefurniis ab ignis vapore percalefactum, corripit ex pavimentis aquam et aufert secum in camararum curvaturas et sustinet, ideo quod semper vapor calidus in altitudinem se trudit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장10)
Quae si criminalia fuerint, consueuerunt consiliarii in camera (quae vocatur) stellata, sin civiles, in camera vel aula (quam vocant) alba convenire.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 30:4)
Atque, quoad portionem convivii, unicam tantum illic cameram poni velim, eamque supra gradus quinquaginta pedes ad minus altam, et subter eam cameram autem alteram similis longitudinis et latitudinis, quae apparatum et instuctionem ad festa, ludos, et eiusmodi magnificentias, actores etiam dum se ornent et parent commode recipiat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION