라틴어 문장 검색

Aestimabile esse dicunt - sic enim, ut opinor, appellemus - id, quod aut ipsum secundum naturam sit aut tale quid efficiat, ut selectione dignum propterea sit, quod aliquod pondus habeat dignum aestimatione, quam illi ἀξίαν vocant, contraque inaestimabile, quod sit superiori contrarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 26:3)
Obversantur oculis cassi labores, et infructuosae preces, et honor quem meruit tantum;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 6:1)
"Deus perennis, res inaestimabilis, non cogitando, non videndo clauditur, excedit omnem mentis humanae modum nec conprehendi visibus nostris valet, extraque et intus inplet ac superfluit."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1119)
Inaestimabile bonum est suum fieri.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 18:6)
Nam si malitia miseros facit, virtus beatos, gratum autem esse virtus est, rem usitatam reddidisti, inaestimabilem consecutus es, conscientiam grati, quae nisi in animum divinum fortunatumque non pervenit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 21:3)
mitte istam epistolam infructuosam.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema. Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam cum haberet uxorem et ex ea filium, peregre profectus est. a piratis captus scripsit de redemptione epistulas uxori et filio. Vxor flendo oculos perdidit. filium euntem ad redemptionem patris alimenta po 9:2)
si quis in tantum processit, ut aut eloquentia per gentes notesceret aut iustitia aut bellicis rebus et patri quoque ingentem circumfunderet famam tenebrasque natalium suorum clara luce discuteret, non inaestimabile in parentes suos beneficium contulit ?
(세네카, 행복론, Liber III 145:1)
Emis a medico rem inaestimabilem, vitam ac bonam valetudinem, a bonarum artium praeceptore studia liberalia et animi cultum ;
(세네카, 행복론, Liber VI 67:1)
Tum illud orietur inaestimabile bonum, quies mentis in tuto conlocatae et sublimitas expulsisque erroribus ex cognitione veri gaudium grande et immotum comitasque et diffusio animi, quibus delectabitur non ut bonis sed ut ex bono suo ortis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 22:2)
Avieni animus totis et cito, sed infructuosius, Basilii paucis et sero, sed commodius aperiebatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 4:2)
praecipue gloriam nobis parvam ab historia petere 2 fixum, quia per homines clericalis officii temerarie nostra iactanter aliena, praeterita infructuose praesentia semiplene, turpiter falsa periculose vera dicuntur, est enim huiusmodi thema [vel opus], 3 in quo bonorum si facias mentionem, modica gratia paratur, si notabilium, maxuma offensa, sic se illi 4 protinus dictioni color odorque satiricus admiscet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Leoni suo salutem 5:1)
inaestimabilis, etsi humanis sensibus aestimetur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 17장 2:2)
Sed alio quoque iniuriarum titulo postulantur, et infructuosi in negotiis dicimur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 42장 1:1)
1 Quomodo infructuosi videmur negotiis vestris, cum quibus et de quibus vivimus, non scio.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 42장 2:4)
His infructuosos esse magnus est fructus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 43장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION