라틴어 문장 검색

Quicumque in eodem accubabant triclinio alius ubertim demisso capite fiebat, alius auertebat ab illa crudelitate oculos, alius ridebat quo gratior esset meretrici.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 6:11)
si quis in tantum processit, ut aut eloquentia per gentes notesceret aut iustitia aut bellicis rebus et patri quoque ingentem circumfunderet famam tenebrasque natalium suorum clara luce discuteret, non inaestimabile in parentes suos beneficium contulit ?
(세네카, 행복론, Liber III 145:1)
Emis a medico rem inaestimabilem, vitam ac bonam valetudinem, a bonarum artium praeceptore studia liberalia et animi cultum ;
(세네카, 행복론, Liber VI 67:1)
Tum illud orietur inaestimabile bonum, quies mentis in tuto conlocatae et sublimitas expulsisque erroribus ex cognitione veri gaudium grande et immotum comitasque et diffusio animi, quibus delectabitur non ut bonis sed ut ex bono suo ortis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 22:2)
ad haec ille confusus inrubuit, nil impudenti excusatione deprecatus errorem, sed ad cuncta convictum cum redarguerem, verecundiae iunxit comites lacrimas ita profluas ubertimque manantes, ut secuturae correctioni fidem fecerint.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Proculo suo salutem 1:3)
inaestimabilis, etsi humanis sensibus aestimetur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 17장 2:2)
Ubi ubertim indicatum est, quia illud ab omnipotente Deo pollutum esse in opere ostenditur, quod ex pollutae cogitationis radice generatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 7:14)
quanto magis mulieres, quae corpus Domini omnipotentis accipiunt, custodire in se munditiam carnis debent, ne ipsa inaestimabilis mystcrii magnitudine grauentur?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 9:7)
praemiorumque ingentium spe oneratus, si caput Masinissae rettulisset aut vivum - id vero inaestimabile gaudium fore - cepisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 437:3)
nihil tam incertum nec tam inaestimabile est quam animi multitudinis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 387:1)
et perplexum Punico astu responsum et improvisum adsentationis genus Scipionem movisse, quod e grege se imperatorum velut inaestimabilem secrevisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 163:1)
Postquam in unum convenerunt congregati, non ultra ab hac die divisi sunt propter copias Turcorum inaestimabiles, qui a montanis et omni Romania profugi, ad urbem Antiochiam, quae erat inaestimabilis murorum firmitate et inexpugnabilis, pro defensione properaverant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 64:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION