라틴어 문장 검색

deinde adeo impatiens fuit differendae voluptatis, quam ingentem crudelitas eius sine dilatione poscebat, ut in xysto maternorum hortorum, qui porticum a ripa separat, inambulans quosdam ex illis cum matronis atque aliis senatoribus ad lucernam decollaret.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 113:1)
itaque habeat illas et Elius leno, ut homines pecuniam, cum in templis consecraverint, videant et in fornice.
(세네카, De Providentia, book 1 55:4)
voluptas humile, servile, imbecillum, caducum, cuius statio ac domicilium fornices et popinae sunt.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 34:3)
inambulantibus nobis non obstant seruorum cateruae?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Domus cum arboee exusta.23)
nam fornice non spatioso magna vident spatia, et maioris luminis usum perspicua in puteis compensant puncta profundis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 109)
"Iam divide sedem, cessurus mihi fonte meo, quem monte fluentem umbrat multicavus spatioso circite fornix, non eget hic cultu, dedit huic natura decorem, nil fictum placuisse placet, non pompa per artem ulla, resultanti non comet malleus ictu saxa, nec exesum supplebunt marmora tofum."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem106)
ibi inambulans tacitus summa papaverum capita dicitur baculo decussisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 551:3)
quem cum inambulans ante tabernaculum vocari iussisset, lictorem expedire securem iussit, ad quam vocem exanimi stante Praenestino:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 235:2)
in foro cum filio clientibusque paucis otiose inambulavit trepidante tota civitate ad excipiendum Poenum visendumque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 82:2)
per muros inambulare senatores Nolanos iussit et omnia circa explorare quae apud hostes fierent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 588:2)
cum pallio crepidisque inambulare in gymnasio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 278:1)
fornices quoque in muro erant apti ad excurrendum, et ipsi, cum pro dirutis reficerent muros, crebriores eos ut pluribus erumperetur in hostem locis faciebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 280:1)
dum veniunt amici, solus filio procul stante multa secum animo volutans inambulavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 81:1)
portum et pilas pontis in Tiberi, quibus pilis fornices post aliquot annos P. Scipio Africanus et L. Mummius censores locaverunt imponendos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 597:2)
ex ea communiter locarunt aquam adducendam fornicesque faciendos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 600:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION