-
Inflammat diadema caput quod, lampade multa Gemmarum radians, auro flammatur et extra Scintillans, lapidum duodeno sidere fulget.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:5)
-
Sed quoniam totus scintillat in igne beato Hic locus et flamme nutu blanditur amico, Censetur polus empireus cui flamma benignis Ignibus arridet aulamque nitoribus ornat.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:9)
-
Cur forme species purgata serenat Adonim, Dauus abusiuam speciem gerit, Hector in armis Fulgurat, ingenii radio scintillat Vlixes;
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:13)
-
cujus crinis non mendicata luce, sed propria scintillans, non similitudinarie radiorum repraesentans effigiem, sed eorum claritate nativa naturam praeveniens, in stellare corpus caput effigiabat [0432B] puellae;
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:2)
-
regalis autem diadematis corona rutilans, gemmarum scintillata choreis, in capite superne fulgurabat;
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:27)
-
In contradicenti latere throni, siderum pulchritudo jucundo scintillabat applausu.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:54)
-
Godefridi vero [0442D] ducis nunc primum nomen scintillabat.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 16:7)
-
Mediato deinde mense in silentio cujusdam noctis, quando omnia somni requie solent refoveri, cunctis qui aderant in custodia vigiliarum visio mirifica in coeli culmine ostensa est, quasi ex omni coelo stellae [0524D] in unum collectae, strictimque densatae, in spatio latitudinis unius atrii tria jugera continentis, igneo fulgore, sicut prunae in camino ardentes et in globo contractae scintillabant;
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 50:1)
-
Qui scalis, hastis et apparatibus suis grave lignum, incensum igne omni aqua inexstinguibili, trans muros in virtute magna et in momento deposuerunt, inter muros et machinam hoc jacientes, ut ab illius validissimo ardore postes, quibus tota innitebatur machina, correpti, cremarentur ruinamque in ea habitantes paterentur;
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 36:4)
-
"Dirigatur, Domine, oratio mea sicut incensum in conspectu tuo."
- (ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 7:8)
-
Nam, sicut incensum bonum odorem prestat hominibus,ita oratio bona bonum odorem reddit Deo.
- (ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 7:9)
-
Post incensum corpus ossaque in argenteam urnam collecta, quae ad gentem humo mandanda portari statuerat pater, agitata summa consiliorum, placuerat busto urbis subversae expiare perempti iuvenis manes;
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 2장 1:1)
-
His post reditum tribunorum compertis, imperator exsultans, ut negotio quod rebatur inexplicabile sine ullo pulvere consummando, cunctos admisit, aviditate plus habendi incensus, quam adulatorum cohors augebat, id sine modo strepentium, quod externis sopitis, et ubique pace composita, proletarios lucrabitur plures, et tirocinia cogere poterit validissima:
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 7:1)
-
Sed ille ut fax vel incensus malleolus, volucriter ad destinata festinans, cum venisset Bononeam, a Sirmio miliario nono disparatam et decimo, senescente luna ideoque obscurante noctis maximam partem, e navi exsiluit improvisus, statimque Dagalaifum misit cum expeditis ad Lucillianum vocandum, trahendumque si resistere niteretur.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 9장 6:1)
-
Cum ad extremitatem nervorum acumen venerit summum, percita interno pulsu a ballista ex oculis avolat, interdum nimio ardore scintillans, et evenit saepius ut antequam telum cernatur, dolor letale vulnus agnoscat.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 3:1)