라틴어 문장 검색

tanti criminis descriptione ne tamen omnino desistere uideretur, calumniam magiae, quae facilius infamatur quam probatur, eam solum sibi delegit ad accusandum.
(아풀레이우스, 변명 2:3)
nec prius destiti quam ita fecit.
(아풀레이우스, 변명 97:6)
sed ab incepto temerario melior me sententia revocavit, ne morte multata Fotide salutares mihi suppetias rursus extinguerem.
(아풀레이우스, 변신, 3권 23:3)
Nec tamen puella quivit ullis aniculae sermonibus ab inceptis fletibus avocari, sed altius eiulans sese et assiduis singultibus ilia quatiens mihi etiam lacrimas excussit, ac sic
(아풀레이우스, 변신, 4권 13:4)
"Superi, tandem meis supremis periculis opem facite, et tu, Fortuna durior, iam saevire desiste:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 6:6)
Post noctem unicam et rudimenta Veneris recens nupta gratias summas apud suos parentes ac maritum mihi meminisse non destitit, quoad summos illi promitterent honores habituri mihi.
(아풀레이우스, 변신, 7권 12:3)
nec destitit, donec eius voluntati succubuit maritus et sic, ignarus suorum, domus alienae percenset infortunium:
(아풀레이우스, 변신, 9권 20:10)
Sed mulier usquequaque sui similis, fidei supprimens faciem, praetendens imaginem, blandicule respondit et omnia prolixe accumulateque pollicetur et statutum praemium sine mora se reddituram constituit, modo pauxillum de ea potione largiri sibi vellet ob incepti negotii persecutionem.
(아풀레이우스, 변신, 10권 27:3)
His ita relatis, ad incepta redeamus.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 97 102:9)
non inaniter incepta, utiliter inventa, utilius servata est.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 99 104:2)
Avens crebro tuis affatibus laetificari et instinctu tui sermonis, quod me paulo ante iucundissime salva caritate pulsasti, paria redhibere non destiti, ne silentium meum paenitudinem appellasses.
(아우구스티누스, 편지들, 5. (A. D. 390 Epist. XVI) 1:1)
Huc accedit quia illud, sicut iam conlocuti sumus, deinceps vitari potest et agi cum eo qui convertitur, si non potest admitti ad societatem fratrum, antequam se omnibus illis impedimentis exuerit et ex otio tendatur, cum eius res iam esse destiterit.
(아우구스티누스, 편지들, 21. (A. D. 405 Epist. LXXXIII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Ac Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Alypio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 3:3)
Per quem clarum factum est quam facile illa vel omnino non fierent vel coepta desisterent, si cives maximeque primates ea fieri perficique vetuissent.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 8:10)
Et posteaquam illa cupere destiti, tu quidem perseverante benivolentia salvum me esse cupiebas salute mortali et ea rerum prosperitate felicem, quam mundus optare consuevit.
(아우구스티누스, 편지들, 59. (A. D. Epist. CCLVIII) Domino Merito Suscipiendo et In Christo Dilectissimo Ac Desiderantissimo Fratri M Arci An O Augustinus In Domino salutem 2:1)
Non enim quia pariter temperabatis a commixtione carnali, ideo tuus maritus esse destiterat;
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION