라틴어 문장 검색

emta a lenone et prostituta est.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Sacerdos Peostituta.3)
sic emit leno, ut prostitueret;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Sacerdos Peostituta.18)
Voluerunt dii esse miraculo in captiua libertatem, in prostituta pudicitiam, in homicida innocentiam.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Sacerdos Peostituta.27)
Narrate sane omnes tamquam ad prostitutam uenisse, dum tamquam a sacerdote discesserint.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Sacerdos Peostituta.28)
Unice probo gaudeo admiror, quod castitatis adfectu contubernia fugis impudicorurn, praesertim quibus nihil pensi, nihil sancti est in appetendis garriendisque turpitudinibus quique, quod verbis inverecundis aurium publicarum reverentiam incestant, granditer sibi videntur facetiari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 1:1)
igitur ex voto meo feceris si talium sodalitati ne congressu quidem primore sociere, maxume illorum quorum sermonibus prostitutis ac theatralibus nullas habenas, nulla praemittit repagula pudor, nam quibus citra honestatis nitorem iactitabundis loquacis faece petulantiae lingua polluitur infrenis, his conscientia quoque sordidatissima est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 11:1)
neque enim verbis solemnibus ulla incipiam nunc Castaliae vocalibus undis invisus Phoeboque gravis, quae vestra, sorores, orgia, Pieriae, quas incestavimus aras?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum2)
"scandere quin etiam thalamos hic impius heres patris et immeritae gremium incestare parentis appetiit, proprios - monstrum 1!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권78)
plangunt sua damna coloni, et tamen oppressos miserantur in aequore nautas, illas ut summo vidit pater altus Olympo incestare diem, trepidumque Hyperionis orbem subfundi maculis, torvo sic incohat ore:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권54)
Obelisci enormitas, ut Hermateles affirmat, Soli prostituta.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 1:11)
earum hic alteram efflictim perit, neque eam incestavit umquam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 2267)
nam nisi mihi penus annuos hodie convenit, cras populo prostituam vos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 246)
Quid mi es auctor, huic ut mittam, ne amicam hic meam prostituat?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 36)

SEARCH

MENU NAVIGATION