라틴어 문장 검색

nemo malus felix, minime corruptor et idem incestus, cum quo nuper vittata iacebat sanguine adhuc vivo terram subitura sacerdos.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV4)
sed nigrum flavo crinem abscondente galero intravit calidum veteri centone lupanar et cellam vacuam atque suam;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI55)
mox lenone suas iam dimittente puellas tristis abit, et quod potuit tamen ultima cellam clausit, adhuc ardens rigidae tentigine volvae, et lassata viris necdum satiata recessit, obscurisque genis turpis fumoque lucernae foeda lupanaris tulit ad pulvinar odorem.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI57)
hunc dedit olim barbarus incestae, dedit hunc Agrippa sorori, observant ubi festa mero pede sabbata reges et vetus indulget senibus clementia porcis.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI81)
nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras deductast, non ut sollemni more sacrorum perfecto posset claro comitari Hymenaeo, sed casta inceste nubendi tempore in ipso hostia concideret mactatu maesta parentis, exitus ut classi felix faustusque daretur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 4:6)
Ultima Lageae stirpis, perituraque proles, Degener, incestae sceptris cessure sororis, Cum tibi sacrato Macedon servetur in antro, Et regum cineres exstructo monte quiescant, Cum Ptolemaeorum manes seriemque pudendam Pyramides claudant, indignaque Mausolea:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:35)
Hoc animi nox ilia dedit, quae prima cubili Miscuit incestam ducibus Ptolemaida nostris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:35)
Vultus adest precibus, faciesque incesta perorat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:55)
quem nox si iunxerit una, Et semel amplexus incesto pectore passus Hauserit obscoenum titulo pietatis amorem, Meque tuumque caput per singula forsitan illi Oscula donabit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 4:22)
Qui nec cubili fuerat ante te quondam, Pudor esse per te coepit et lupanari.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, V5)
Flet Philomela nefas incesti Tereos, et quae Muta puella fuit, garrula fertur avis.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LXXV Luscinia1)
nam et meretrices lupas vocamus, unde et lupanaria.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 27323)
aut 'lustrabunt' inumbrabunt, unde lustra et ferarum cubilia et lupanaria per contrarium dicimus, quia parum inlustrantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6074)
unde etiam lupanaria 'lustra' dicimus, ubi habitant lupae, id est meretrices, dictae ab obscenitatis et odoris similitudine.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6472)
unde et lupanaria meretricum lustra dicuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1512)

SEARCH

MENU NAVIGATION