라틴어 문장 검색

Sed mihi velim enuclees, si forte quis incautius in eorum inciderit amicitias, quos cavendos paulo ante dixisti;
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:4)
cui rem hanc ignoranti et omnia quae acciderant retulit, et quomodo haec initia malorum et dolorum ab Alemannis exstiterint propter incendium quod fecerant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 22:5)
Alii, circiter mille, a longinquis partibus acciti auxilio et immissi, tubarum ac cornuum stridore exterriti, nimiaque suorum occisione desperati, quos prorsus notitia viarum et fugae latebat, pariter et ipsi ad montana, superiusque praesidium festinantes, ut Christianorum manum evaderent, in angustam et incognitam semitam caeco errore inciderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 48:4)
Ubi in confinio Nicaeae in insidias Turcopolorum forte inciderunt, non a dextris vel a sinistris declinare valentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 6:5)
[0515D] Quadam autem die quidam Folkerus, miles egregius, de castro Bullon ortus, dum cum uxore sua, quae erat formae elegantis, Rohas cum caeteris fratribus iter faceret, forte in Turcorum insidiantium manus incidit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 10:2)
Sed dum casu in finitimas oras Rames, praenominatae urbis, inciderent, praedas comportarent, greges cogerent, ab insidiis Sarracenorum, qui ab Ascalone, civitate regis Babyloniae, descenderant, attriti sunt, et praeda retenta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 8:2)
Illic siquidem in eodem praelio, dum hinc et hinc varia et ingenti contritione diversus fieret eventus, contigit ipsum ducem Bulgarorum in manus Willhelmi et suorum incidere et teneri captivum:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 70:3)
Igitur tam grandi casu et infortunio bis et ter Christianis fratribus et eorum civitatibus disturbatis, subito fama per omnia volitans auribus regis Baldewini in regione et civitate Tabariae graviter insonuit, quae vehementer eum de omnibus quae [0662B] acciderant commovit, eo quod dimissis sociis et copiis, urbibus et locis Sarracenorum pepercisset, et quoniam sic eum in fraude praedictae pecuniae circumvenire praesumpsissent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 30:1)
et ex eo die in odia et inimicitias illorum incidit, multas insidias [0706B] pro sua perfidia prorsus inexcusabili perpessus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 36:11)
Et alibi, "Qui altam facit domum suamquerit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 5:6)
Nam ut ait Tullius De Officiis, "Nequedolor, neque mors, neque aliud, quod extrinsecus homini accidere possit,tam est contra naturam, quam ex alieno incommodo suum augere commodum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 14:12)
Cave tamen si tibi forte non placet amico petita promittere, ne propterverecundiam incidas in mandatum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 115:1)
Quia incidisti in manum proximi tui.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 118:4)
Et Tullius DeOffitiis dixit, "Neque dolor, neque timor, nec mors, nec aliud quodextrinsecus homini accidere possit, tam est contra naturam, quam ex alienoincommodo suum augere commodum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 9:8)
Et Seneca dixit, "Qui omnis insidias timet, in nullas incidit insidias."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 34:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION