라틴어 문장 검색

per omnia Italiae municipia desides, tantum hospitibus metuendos, quanto ferocius ante se egerint, tanto cupidius insolitas voluptates hausisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 2장4)
id ipsum apud infensos incitamentum erat, tamquam nimius pavor conscientiam argueret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장7)
ardua urbis moenia, saxeae turres, ferrati portarum obices, vibrans tela miles, frequens obstrictusque Vitellianis partibus Cremonensis populus, magna pars Italiae stato in eosdem dies mercatu congregata, quod defensoribus auxilium ob multitudinem, obpugnantibus incitamentum ob praedam erat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 30장2)
machinas etiam, insolitum sibi, ausi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 23장9)
cunctantibus solita insolitaque alimenta deerant, absumptis iumentis equisque et ceteris animalibus, quae profana foedaque in usum necessitas vertit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 60장2)
et vulgata captarum legionum fama cuncti qui paulo ante Romanorum nomen horrebant, procurrentes ex agris tectisque et undique effusi insolito spectaculo nimium fruebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 62장14)
quippe Dareus curru sublimis eminebat, et suis ad se tuendum et hostibus ad incessendum ingens incitamentum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 9:2)
Iamque luce orta duces ad accipienda imperia convenerant insolito circa praetorium silentio attoniti:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 20:1)
Granicum hic amnem Ciliciaeque montes et Syriam Aegyptumque praefereuntibus raptas, ingentia spei gloriaeque incitamenta, referebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 1:3)
Multos exanimavit rigor insolitus ni vis, multorum adussit pedes, plurimorum oculos.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 3장 15:1)
id maximum erat bellantibus incitamentum, et deseruisse gestantis militare flagitium habebatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 13:2)
Magnum beluae iniecere terrorem, insolitusque stridor non equos modo, tam pavidum ad omnia animal, sed viros quoque ordinesque turbaverat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 25:1)
Ac primo insolitum genus pugnae Macedonas terruit, cum eminus vulnerarentur :
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 1장 19:1)
Pugnabat pro rege primum celebrati nominas fama, deinde desperatio, magnum ad honeste moriendum incitamentum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 6:1)
Et si ceteros Ytalos in presens miseria dolore confecit et rubore confudit, erubescendum esse vobis dolendumque quis dubitet, qui tam insolite sui vel Solis eclipsis causa fuistis? 24.
(단테 알리기에리, Epistolae 82:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION