라틴어 문장 검색

Quorum post terga Cimmerici agitant incolae Bospori, ubi Milesiae sunt civitates, harumque velut mater omnium Panticapaeum, quam perstringit Hypanis fluvius, genuinis intumescens aquis et externis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 26:1)
Prope palus est Maeotis amplissimi circumgressus, ex cuius uberrimis venis per Panticapes angustias undarum magnitudo prorumpit in Pontum, cuius in dextro latere insulae sunt Phanagorus et Hermonassa studio constructae Graecorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 30:1)
Exinde sacrorum perfecto ritu digresso, offeruntur rectoris Aegypti scripta, Apim bovem operosa quaesitum industria, tandem post tempus inveniri potuisse firmantis, quod (ut earum regionum existimant incolae) faustum, et ubertatem frugum diversaque indicans bona.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 14장 6:1)
Rex autem Iuba, Punicorum confisus textu librorum, a monte quodam oriri eum exponit, qui situs in Mauritania despectat oceanum, hisque indiciis hoc proditum ait, quod pisces et herbae et beluae similes per eas paludes gignuntur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 8:1)
Oriens autem inde (ut dictum est) propellitur e paludibus ad usque cataractas, insulasque efficit plures, quarum aliquae ita porrectis spatiis dicuntur extentae, ut singulas aegre tertio die relinquat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 11:1)
Has monstruosas antehac raritates in beluis, in aedilitate Scauri vidit Romanus populus primitus, patris illius Scauri, quem defendens Tullius imperat Sardis, ut de familia nobili ipsi quoque cum orbis terrarum auctoritate sentirent, et per aetates exinde plures saepe huc ducti, nunc inveniri nusquam possunt, ut coniectantes regionum incolae dicunt, insectantis multitudinis taedio ad Blemmyas migrasse compulsi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 24:1)
Occurrunt eaedem volucres pinnatis agminibus anguium, qui ex Arabicis emergunt paludibus, venena maligna gignentes, mosque antequam finibus suis excedunt, proeliis superatos aeriis vorant, quas aves per rostra edere fetus accepimus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 26:1)
Inde si stipitem quisquam fixerit rectum, vel hominem aut arborem viderit stantem, circa lineamentorum ipsas extremitates contemplabitur umbras absumi, sicut apud Meroen, Aethiopiae partem aequinoctiali circulo proximam, dicitur evenire, ubi per nonaginta dies umbrae nostris in contrarium cadunt, unde Antiscios eius incolas vocant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 31:2)
Hae regiones in amplitudines diffusae longas et latas, ex omni latere insulosum et celebre, Persicum ambiunt mare, cuius ostia adeo esse perhibentur angusta, ut ex Harmozonte, Carmaniae promuntorio, contra oppositum aliud promuntorium, quod appellant incolae Maces, sine impedimento cernatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 10:2)
Babylon cuius moenia bitumine Samiramis struxit - arcem enim antiquissimus rex condidit Belus - et Ctesiphon, quam Vardanes temporibus priscis instituit, posteaque rex Pacorus, incolarum viribus amplificatam et moenibus, Graeco indito nomine, Persidis effecit specimen summum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 23:4)
Harum terrarum incolae omnes ad latitudinem nimiam extenduntur, eisque maximae celsitudines imminent montium, quos Zagrum et Orontem et Iasonium vocant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 28:2)
Abundat itaque civitatibus ditibus Media, et vicis in modum oppidorum exstructis, et multitudine incolarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 31:1)
Hinc Sogdiani agunt sub imis montium pedibus, quos appellant Sogdios, inter quos amnes duo fluunt navium capacissimi, Araxates et Dymas, qui per iuga vallesque praecipites, in campestrem planitiem fluvii decurrentes, Oxiam nomine paludem efficiunt, late longeque diffusam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 59:1)
Post quos exadversum Arachosia visitur, dextrum vergens in latus, Indis obiecta, quam ab Indo fluviorum maximo (unde regiones cognominatae sunt) amnis multo minor exoriens, aquarum alluit amplitudine, efficitque paludem quam Arachotoscrenen appellant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 72:1)
Quibus tali casu patratis, ad castra pervenimus nomine Thilutha, in medio fluminis sita, locum immenso quodam vertice tumescentem, et potestate naturae, velut manu circumsaeptum humana, cuius ad deditionem incolae temptati mollius (ut decebat), quoniam asperitas edita vim superabat armorum, intempestivam defectionem esse firmabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION