라틴어 문장 검색

Itaque vocatis ad se undique mercatoribus, neque quanta esset insulae magnitudo neque quae aut quantae nationes incolerent, neque quem usum belli haberent aut quibus institutis uterentur, neque qui essent ad maiorem navium multitudinem idonei portus reperire poterat.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 20장4)
Britanniae pars interior ab eis incolitur quos natos in insula ipsi memoria proditum dicunt,
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 12장1)
Ex his omnibus longe sunt humanissimi qui Cantium incolunt, quae regio est maritima omnis, neque multum a Gallica differunt consuetudine.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 14장1)
Cum fama exercitus ad hostes esset perlata, calamitate ceterorum ducti Carnutes desertis vicis oppidisque, quae tolerandae hiemis causa constitutis repente exiguis ad necessitatem aedificiis incolebant (nuper enim devicti complura oppida dimiserant), dispersi profugiunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 6장1)
Huius incole palumbos emittunt cum litteris,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM59)
Mons latus Ionium Cypri praeruptus obumbrat, invius humano gressu, Phariumque cubile Proteos et septem despectat cornua Nili.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:27)
quantum crinita sagittis attulit extremo Meroë circumflua Nilo;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:143)
Nilusne meatu devius et nostri temptat iam transfuga mundi se Rubro miscere mari?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:6)
scilicet in dubio vindex Bellona pependit, dum spado Tiresias enervatusque Melampus reptat ab extremo referens oracula Nilo.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:187)
iam tibi nulla videt fallax insomnia Nilus;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:24)
Libyam Gildo tenet, altera Nilum.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:69)
quod Nilus et Atlas dissidet, occiduis quod Gadibus arida Barce quodque Paraetonio secedit litore Tingi, hoc sibi transcripsit proprium.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:101)
et cui non Nilus, non intulit India metas, Romani iam finis erit Trinacria regni.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:304)
pendula ceu parvis moturae bella colonis ingenti clangore grues aestiva relinquunt Thracia, cum tepido permutant Strymona Nilo:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:316)
urbs aequaeva polo, tum demum ferrea sumet ius in te Lachesis, cum sic mutaverit axem foederibus natura novis, ut flumine verso inriget Aegyptum Tanais, Maeotida Nilus, Eurus ab occasu, Zephyrus se promat ab Indis Caucasiisque iugis calido nigrantibus Austro Gaetulas Aquilo glacie constringat harenas.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION