라틴어 문장 검색

libera est, inviolabilis, immota, inconcussa, sic contra casus indurat, ut ne inclinari quidem, nedum vinci possit;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 22:6)
aut et bonum erit aut nec magnum, quia magnitudinem animi inconcussam intellego et introrsus solidam et ab imo parem firmamque, qualis inesse malis ingeniis non potest.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 129:4)
Cogitemus, quotiens ad ignoscendum difficiles erimus, an expediat nobis omnes inexorabiles esse.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 189:1)
Qui non irascitur, inconcussus iniuria perstitit, qui irascitur, motus est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 154:4)
nam voluptatibus et timoribus proiectis pro illis, quae parva ae fragilia sunt et ipsis flagitiis noxia, ingens gaudium subit, inconcussum et aequale, tum pax et concordia animi et magnitudo cum mansuetudine ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 16:2)
' inter vapores positus et flammae minas immotus, inconcussus, in neutrum latus correpta torquens membra adhortatur, monet, gerit aliquid ardens, omnibus fortem addidit animum ministris;
(세네카, Hercules Oetaeus 25:31)
igitur quia nos ut affinitas, ita studia iunxerunt, precor, quoquo loci es, amicitiae iura inconcussa custodias longumque tibi etsi sede absumus, adsimus affectu:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Probo suo salutem 5:1)
fateor me nimis ventum, ne tempore timoris publici non timeres 1 et solidae domus ad hoc aevi inconcussa securitas ad tempestuosos hostium incursus pro intempestiva devotione trepidaret inchoaretque apud animorum matronalium teneritudinem sollemnitas expetita vilescere:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apollinari suo salutem 2:3)
Estis, io, superi, nec inexorabile Clotho volvit opus, videt alma pios Astraea Iovique conciliata redit dubitataque sidera cernit Gallicus, es caelo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici1)
Iamque in fine dies et inexorabile pensum deficit, hic maesti pietas me poscit Etrusci, qualia nec Siculae moderantur carmina rupes nec fati iam certus olor saevique marita Tereos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum62)
florebant hilares inconcussique penates:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam53)
gentisne canam primordia dirae, Sidonios raptus et inexorabile pactum legis Agenoreae scrutantemque aequora Cadmum?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권2)
Ipse, datum quotiens intereisoque tumultu conticuit stupefacta domus, solatur Adrastus adloquiis genitorem ultro, nune fata recensens resque hominum duras et inexorabile pensum, nune aliam prolem mansuraque numine dextro pignora, nondum orsis modus, et lamenta redibant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권13)
Tamquam si habens imperatorem alterum appelles, nonne maximam et inexorabilem offensam contrahes eius quem habuisti, etiam ipsi timendam quem appellasti?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 34장 2:2)
leges rem surdam, inexorabilem esse, salubriorem melioremque inopi quam potenti, nihil laxamenti nec veniae habere, si modum excesseris;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 29:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION