라틴어 문장 검색

— quae ergo coicit de carne lutulenta, audet inequitare philosophiae de incorporeis et vere divinis certa ratione tractanti.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 15:2)
nam incorporei sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 4163)
nam ut diximus, numina utriusque sexus videntur ideo, quia incorporea sunt et quod volunt adsumunt corpus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 4982)
nomine dicitur Duratio;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 30:3)
relativum apparens & vulgare est sensibilis & externa quaevis Durationis per motum mensura, (seu accurata seu inaequabilis) qua vulgus vice veri temporis utitur;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 30:4)
Eadem est duratio seu perseverantia existentiae rerum, sive motus sint celeres, sive tardi, sive nulli;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 34:6)
seu corporei seu incorporei oriatur corpora innatantia in se invicem utcunq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 90:7)
& diminui in ratione chordae ad arcum, ob tempus (seu durationem resistentiae qua arcuum differentia praedicta generatur) diminutum in eadem ratione:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 80:4)
Suspicor tamen quod duratio Caloris ob causas latentes augeatur in minore ratione quam ea diametri:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 44:5)
1 sic est plasmata vicissim flatu incorporeo res flabilis, oris et esse fertur opus, tenuis per quod constructa refulsit forma animae atque rudi factam se munere sensit.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3285)
"desine, si pudor est, gentilis ineptia, tandem res incorporeas simulatis fingere membris, desine terga hominis plumis obducere:"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 218)
"quamvis perflabilis illa feratur more noti, capiam tamen et tormenta adhibebo ipse incorporeus ac spirituum sator unus."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 263)
Item, virtus finita non potest facere durationem infinitam, quia duratio non excedit virtutem facientem ipsam;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 4:1)
ergo, cum non possit esse duratio maior quam sit duratio aeterna, sequeretur quod virtus maior non faceret maiorem durationem quam virtus minor, quod est impossibile;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 70:2)
quod autem habet esse ab alio, hoc sequitur illud in duratione, ergo mundus sequitur primum principium in duratione;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION