라틴어 문장 검색

Sed serum plane rebus perditis hoc adhibetur remedium;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:6)
Itaque ex his quae diximus praemissis, statuimus duas esse res de quibus homines plane monitos volumus, ne forte illae eos fugiant aut praetereant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 8:1)
Sed verba plane vim faciunt intellectui, et omnia turbant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 88:6)
Tum vero, ad ulteriora tendens, ad proximiora recidit, videlicet ad causas finales, quae sunt plane ex natura hominis, potius quam universi:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 98:11)
At illa altera plane logica sunt et scholastica, ut ex hac collatione eorum manifesto liquet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 143:6)
ut omnia sine strepitu et sonitu placide labantur, atque res plane agatur priusquam homines eam agi putent aut advertant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 224:5)
Quod idcirco adjungere visum est, quia plane fatemur Historiae Naturalis et Experimentalis collectionem, qualem animo metimur et qualis esse debet, opus esse magnum, et quasi regium, et multae operae atque impensae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 269:4)
Postremo, etiamsi multo infirmior et obscurior aura spei ab ista Nova Continente spiraverit, tamen omnino experiendum esse (nisi velimus animi esse plane abjecti) statuimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 275:1)
Versamur enim plane adhuc in atriis naturae, neque ad interiora paramus aditum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 23:2)
Eae vero sunt, quae ostendunt similitudines et conjugationes rerum, non in formis minoribus (quod faciunt instantiae constitutivae) sed plane in concreto.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 280:3)
ut inter artificiales materias vix inveniatur simile aliquod, sed sit plane monodicum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 315:15)
Primum, ut si defuerit plane universalis affirmativa aut negativa, illud ipsum diligenter notetur tanquam non-ens;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 327:2)
Similiter, si natura inquisita sit aeternum aut incorruptibile, deest affirmativa universalis hic apud nos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 327:4)
Neque enim praedicari potest Aeternum aut Incorruptibile de aliquo corpore eorum quae infra coelestia sunt, aut supra interiora terrae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 327:5)
in incorruptibili, aurum, quod proxime accedit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 327:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION