라틴어 문장 검색

plebemque hoc munere delenitam, quacumque incederet, conspectus elatusque supra modum hominis privati, secum trahere, haud dubium consulatum favore ac spe despondentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 142:1)
eo munere delenita plebe nihil certatum est quo minus consularia comitia haberentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 352:1)
Gallici quoque belli fama increbrescebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 116:1)
iam tum minime salubris militari disciplinae Capua instrumento omnium voluptatium delenitos militum animos avertit a memoria patriae inibanturque consilia in hibernis eodem scelere adimendae Campanis Capuae per quod illi eam antiquis cultoribus ademissent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 435:1)
(Inde rem ad triarios redisse,cum laboratur,proverbio increbruit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 111:2)
cum increbresceret rumor bellum in Sicilia esse, T. Otacilius eo cum classe proficisci iussus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 145:3)
postquam sparsam tempestate classem vidit, occasionem primo adgrediendi ratus, paulo post increbrescente vento et maiores iam volvente fluctus, quia pervenire se ad eos videbat non posse, ad Aethaliam insulam traiecit, ut inde postero die Samum ex alto petentes naves adgrederetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 144:1)
Delenitus sum profecto ita, ut me qui sim nesciam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2444)
Vah, delenire apparas, scio mihi vicarium esse, neque eo esse servom in aedibus eri qui sit pluris quam illest.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 452)
Iuno filia et Saturnus patruos et summus Iuppiter - tu me delenis, propter te haec pecco.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1300)
nam ubi mores deteriores increbrescunt in dies, ubi qui amici, qui infideles sint nequeas pernoscere ubique id eripiatur, animo tuo quod placeat maxume, ibi quidem si regnum detur, non cupita est civitas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 18)
nunc interviso, iamne a portu advenerit, ut eum advenientem meis dictis deleniam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 3, scene 23)

SEARCH

MENU NAVIGATION