라틴어 문장 검색

Numquid ergo superest, ut ab ipsis ethnicis responsum flagitemus?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 24장 1:6)
Odisse debemus istos conventus et coetus ethnicorum, vel quod illic nomen dei blasphematur, illic in nos quotidiani leones expostulantur, inde persecutiones decernuntur, inde temptationes emittuntur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 27장 1:1)
Lugeamus ergo, dum ethnici gaudent, ut, quum lugere coeperint, gaudeamus, ne pariter nunc gaudentes tunc quoque pariter lugeamus.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 28장 1:10)
Qui cum iussis pontificalibus obtemperantes memoratum opus adgredi coepissent, iamque aliquantulum itineris confecissent, perculsi timore inerti, redire domum potius, quam barbaram, feram, incredulamque gentem, cuius ne linguam quidem nossent, adire cogitabant, et hoc esse tutius communi consilio decernebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIII.4)
Quo audito omnium, qui considebant, ad ipsum ora et oculi conuersi, diligenter, quid diceret, discutiebant, et ipsum esse dignum episcopatu, ipsum ad erudiendos incredulos et indoctos mitti debere decernunt, qui gratia discretionis, quae uirtutum mater est, ante omnia probabatur inbutus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. V. 2:1)
Qui cum ad prouinciam Orientalium peruenisset Anglorum, susceptus est honorifice a rege praefato, et solitum sibi opus euangelizandi exsequens, multos et exemplo uirtutis, et incitamento sermonis, uel incredulos ad Christum conuertit, uel iam credentes amplius in fide atque amore Christi confirmauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX.4)

SEARCH

MENU NAVIGATION