라틴어 문장 검색

Et huic volumus digna increpatione occurrere, et dicimus quidem quia turpiter agit femina, si alicui extraneo sui osculi vel amplexus munera praestet, quum haec indicia semper credantur amoris et in signum futuri amoris soleant hominibus exhiberi.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 7:2)
Quod quum graviter prius sustineret amator et eos in praedictae famae dominae cerneret detrahendo diutius immorari, in sermonis increpatione aspere contra eos invehitur et eos viriliter coepit de maledictis arguere et suae dominae defendere famam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 2:10)
Nunc tenuem gracili meditatus harundine musam, Nec tamen exanguis sermo ieiunia luget, Nunc medium, nec in ima ruens, nec in ardua turgens, Nunc tonat altiloquis describens seria uerbis, Nunc tamen inflato tumidus crepat ille boatu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:7)
Pena, Labor, Sitis, Esuries, Ieiunia, Cure.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:4)
Labor irruit, instat Esuries, Sitis insultat, Ieiunia pugnant, Insurgunt uigiles Cure, dant arma Labori Gleba, lapis, fustes, telum de stipite querno.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:9)
Languescit Labor exhaustus, Sitis effugit, arma Deicit Esuries, fugiunt Ieiunia, Cure Depereunt;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:20)
Ergo Quies Penam, Sacies Ieiunia, Curas Pax fugat, Esuriem deuicit Copia, languet Vbertate Sitis et uicta Carencia cedit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:22)
Illic halex piscis generalissimus, ampla sui corporis communitate, pauperum solabatur jejunia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:124)
Tunc illa, cum temperato capitis motu, verbisque increpationem spondentibus, ait:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 39:1)
Ut loculis varia nummorum fercula donet, Injungit proprio dives jejunia ventri.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:13)
Pabula visus habet, et convivatur ocellus, Solus in argento, sed venter philosophari Cogitur, et longo patitur jejunia voto.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:15)
Nautae et mercatores certabant ex imperatoria jussione navibus plenis cibariis frumenti, carnis, vini, olei et hordei per mare discurrere, quousque ad portum Civitot anchoras jaciunt, ubi fidelium turmae ad refocillandum corpus, ante jejuniis aggravatum, omnia venalia reperiebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 56:3)
Baldewinus vero frater ducis Godefridi, Petrus comes de Stadeneis, Reinardus comes de Tul civitate, vir magnae industriae, Baldewinus de Burg, juvenis praeclarus, conjuncti per amicitiam, alio itinere divisi, per dies tres ab exercitu errantes per loca deserta montium et ignota, gravi afflicti jejunio necessariorumque penuria, tandem per errorem perplexarum viarum in cujusdam montis cacumine casu constiterunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 12:3)
Contigit autem haec victoria Christianis in manu paucorum praecedente die capitis jejunii.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 124:8)
Vir autem Dei, audita eorum intentione et desiderio, consilium protulit, quatenus primum in afflictione jejuniorum et continuatione orationum devote insisterent;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 14:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION