라틴어 문장 검색

nam et singula inculcantur et quasi plura fiunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 204:2)
tanta in eo vis est, id acumen, ea concitatio, ut illum eodem animo dixisse, quo bellavit, appareat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 115:2)
hac instamus, inculcamus, infigimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 258:5)
loqui ita demum , si in causis publicis, in quibus multi sunt indices, quod dicimus quasi singulis inculcare peculiariter velimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 277:3)
habet enim acre quiddam atque expeditum et calori concitationique non inhabile.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 293:2)
Quibusdam remedia monstranda, quibusdam inculcanda sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 27 9:5)
Ingratos quoque memoria cum ipso munere incurrit, ubi ante oculos est et oblivisci sui non sinit, sed auctorem suum ingerit et inculcat.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 77:3)
Flentium corpora ac repugnandum diligens cura fovent et, ne membra libertas immatura detorqueat, in rectum exitura constringunt et mox liberalia studia inculcant adhibito timore nolentibus ;
(세네카, 행복론, Liber VI 114:2)
Denique inter omnes convenit nullam rem bene exerceri posse ab homine occupato, non eloquentiam, non liberales disciplinas, quando districtus animus nihil altius recipit, sed omnia velut inculcata respuit.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 35:1)
neque enim ulla vehementior intrat concitatio, quae nihil moveat in vultu.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 8:2)
ille sequens impetus, qui speciem iniuriae non tantum accepit sed adprobavit, ira est, concitatio animi ad ultionem voluntate et iudicio pergentis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 19:2)
An semper haec concitatio permanebit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 166:4)
quibusdam offeram, quibusdam etiam inculcabo.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 123:7)
Inplentur populi stupore miraculi, et in pectoribus omnium fides catholica inculcata firmatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXI. 1:7)
Haec et huiusmodi multa cum rex Osuiu regi Sigbercto amicali et quasi fraterno consilio saepe inculcaret, tandem iuuante amicorum consensu credidit, et, facto cum suis consilio, cum exhortatione, fauentibus cunctis et adnuentibus fidei, baptizatus est cum eis a Finano episcopo in uilla regia, cuius supra meminimus, quae cognominatur Ad Murum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXII. 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION