라틴어 문장 검색

Ipsos quoque λύκους a λύκῆ, id est a prima luce, appellatos quidem putant, quia hae ferae maxime id tempus aptum rapiendo pecori observant, quod antelucanum post nocturnam famem ad pastum stabulis expellitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 41:1)
caprae vero consuetudo haec in pastu videtur, ut semper altum pascendo petat, sed et sol in Capricorno incipit ab imis in alta remeare.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 63:2)
Ut primum lux alma data est, exire locosque Explorare novos, quas vento accesserit oras, Qui teneant, nam inculta videt, hominesne feraene, Quaerere constituit, sociisque exacta referre.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 5:1)
Qualis ubi in lucem coluber mala gramina pastus, Frigida sub terra tumidum quem bruma tegebat, Nunc positis novus exuviis nitidusque iuventa, Lubrica convolvit sublato pectore terga Arduus ad solem et linguis micat ore trisulcis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 12:1)
Ceu quondam nivei liquida inter nubila cycni Cum sese e pastu referunt et longa canoros Dant per colla modos:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 3:1)
Sic in corporibus incultis squamosisque alta congeries sordium squalor appellatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 19:2)
Nec redit in pastus, nisi cum cervice recepta Excussi placuere tori:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:47)
Autololes, Numidaeque vagi, semperque paratus Inculto Gaetulus equo:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:64)
Tunc in reges populosque merentes Sparsus honos, pelagique potens Phoebeia donis Exornata Rhodos, gelidique inculta iuventus Taygeti:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 1:30)
Ventum erat ad templum, Libycis quod gentibus unum Inculti Garamantes habent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:1)
Vesanus in ortus Cambyses longi populos pervenit ad aevi, Defectusque epulis et pastus caede suorum, Ignoto te, Nile, redit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:47)
Nec tener Argolica missus de gente minister, Sed stetit inculti rustica turba foci.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXVI4)
Ut captum teneas, capto quoque munera mitte, De cavea fugiat ne male pastus aper.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXXVIII3)
Mollis in aequorea quae crevit spina Ravenna, Non erit incultis gratior asparagis.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XXI Asparagi1)
Lacte mero pastum pigrae mihi matris alumnum Ponat, et Aetolo de sue dives edat.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XLI Porcellus lactans1)

SEARCH

MENU NAVIGATION