라틴어 문장 검색

vox ecce summo missa persultat throno:
(프루덴티우스, Hamartigenia, 머리말5)
haec persultanti celsum subito ante tribunal offertur senior nexibus inplicitus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.17)
Cura, Famis, Metus, Anxietas, Periuria, Pallor, Corruptela, Dolus, Commenta, Insomnia, Sordes, Eumenides variae monstri comitatus aguntur, nec minus interea rabidorum more luporum Crimina persultant toto grassantia campo, matris Avaritiae nigro de lacte creata, si fratris galeam fulvis radiare ceraunis germanus vidit conmilito, non timet ensem exerere atque caput socio mucrone ferire, de consanguineo rapturus vertice gemmas.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1125)
quam si tota mente in opus ipsum direxeris, nihil eorum, quae oculis vel auribus incursant, ad animum perveniet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 190:3)
Transeo tot pericula, tot metus, quos sine intervallo in te incursantis pertulisti.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 11:2)
Aspice elephantorum iugo colla summissa et taurorum pueris pariter ac feminis persultantibus terga impune calcata et repentis inter pocula sinusque innoxio lapsu dracones et intra domum ursorum leonumque ora placida tractantibus adulantisque dominum feras ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 171:2)
imbrem culmo aut fronde defendunt, super durata glacie stagna persultant, in alimentum feras captant.
(세네카, De Providentia, book 1 50:4)
Non est arbor solida nec fortis nisi in quam frequens ventus incursat ;
(세네카, De Providentia, book 1 52:1)
nec tantae Seston iuncturus Abydo Xerxes classis erat tumidas cum sterneret undas et pontum sub ponte daret, cum stagna superbo irrupit temerata gradu turmaeque frequentes Hellespontiaco persultavere profundo;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 186)
me et Auxanium, praestantissimum virum, tractatus iste non latuit, qui Arvandi amicitias quoquo genere incursas inter ipsius adversa vitare perfidum barbarum ignavum computabamus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 6:1)
"illis in Scythicum Borean iter oraque primi Cyaneis artata maris, nos Thracia visu bella ratae vario tecta incursare tumultu, densarum pecudum aut fugientum more volucrum, heu ubi nunc furiae?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권135)
ipsique - putes sensisse - repugnant cornipedes nulloque truces hortamine parent, nec celerare gradum nec tollere lumina terra, fortius incursant Tyrii, sed vesper opacus lunares iam ducit equos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권82)
accendens suspicionem, quia ipsos quoque hostes ad incursandos fines artifici neglegentia permitteret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VI. 1:2)
nam cum incursantes, quacumque exitum ostenderet spes, vano aliquotiens impetu issent, globus iuvenum unus in ipsum consulem insignem armis invadit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 523:3)
ubi abductas senserant legiones, agros incursabant, bellum quiete quietem bello in vicem eludentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 536:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION