라틴어 문장 검색

Thraecum auxilia repentino incursu territa, cum pars munitionibus adiacerent, plures extra palarentur, tanto infensius caesi quanto perfugae et proditores ferre arma ad suum patriaeque servitium incusabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 48장8)
nec arma, ut apud ceteros Germanos, in promisco, sed clausa sub custode, et quidem servo, quia subitos hostium incursus prohibet Oceanus, otiosae porro armatorum manus facile lasciviunt:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 44장 3:1)
formam totius Britanniae Livius veterum, Fabius Rusticus recentium eloquentissimi auctores oblongae scutulae vel bipenni adsimulavere.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 10장 3:1)
provinciam Narbonensem incursu classis et adverso proelio contremuisse;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 32장5)
Igitur repentino incursu Antonius stationes hostium inrupit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 9장1)
Tutor Treviris comitanti- bus, vitato Mogontiaco, Bingium concessit, fidens loco, quia pontem Navae fluminis abruperat, sed incursu cohortium, quas Sextilius ducebat, et reperto vado proditus fususque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 70장10)
Cappadociae propter adsiduos barbarorum incursus legiones addidit consularemque rectorem imposuit pro eq.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 8장 4:2)
fervere cuncta virum coetu, simul undique cernit delatum nemus et docta resonare bipenni
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 131:1)
non illo certior alter pinguia letifera perfringere colla bipenni.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 206:1)
hinc valida caedunt armenta bipenni perfusique sacro placati gurgitis amne
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 355:2)
"Non timebis a timore nocturno, a sagitta volante per diem, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu et daemonio meridiano."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 3:14)
occurrent multae tibi Belides atque Eriphylae mane, Clytaemestram nullus non vicus habebit, hoc tantum refert, quod Tyndaris illa bipennem insulsam et fatuam dextra laevaque tenebat, at nunc res agitur tenui pulmone rubetae;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI321)
quod si inmortalis foret et mutare soleret corpora, permixtis animantes moribus essent, effugeret canis Hyrcano de semine saepe cornigeri incursum cervi tremeretque per auras aëris accipiter fugiens veniente columba, desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 19:3)
Ac veluti summis antiquam in montibus ornum Cum ferro accisam crebrisque bipennibus instant Eruere agricolae certatim:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 9:2)
Implicitas magno Caesar torpore cohortes Ut vidit, primus raptam librare bipennem Ausus, et aeriam ferro proscindere quercum, Effatur, merso violata in robora ferro:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION