라틴어 문장 검색

Cum autem talis incurvatio radiorum fiat in aere extra cultrum, debebunt etiam radii, qui incidunt in cultrum, prius incurvari in aere quam cultrum attingunt.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIV. De motu corporum minimorum, quae viribus centripetis ad singulas magni alicujus corporis partes tendentibus agitantur. 16:9)
uti in radiis ckzkc, biyib, ahxha incidentibus ad r, q, p, & inter k & z, i & y, h & x incurvatis, delineatum est.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIV. De motu corporum minimorum, quae viribus centripetis ad singulas magni alicujus corporis partes tendentibus agitantur. 16:12)
Praeterea quod caudae non deviantes apparent rectae, deviantes autem incurvantur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 47:7)
Ex obliquitatis autem diversitate incurvabitur vaporis columna:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 47:19)
Semifer interea divinae stirpis alumno laetus erat mixtoque oneri gaudebat honore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 51:1)
Ingemuere simul, simul incurvata dolore membra solo posuere, simul suprema iacentes lumina versarunt, animam simul exhalarunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:11)
Multae illum petiere sua de gente, sed una abstulit Hylonome, qua nulla decentior inter semiferos altis habitavit femina silvis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 42:1)
consule barbati deliramenta Platonis, consule et hircosus Cynicus quos somniat et quos texit Aristoteles torta vertigine nervos, hos omnes quamvis anceps labyrinthus et error circumflexus agat, quamvis promittere et ipsi gallinam soleant aut gallum, clinicus ut se dignetur praestare deus morientibus aequum, cum ventum tamen ad normam rationis et artis, turbidulos sensus et litigiosa fragosis argumenta modis concludunt numen in unum, cuius ad arbitrium sphera mobilis atque rotunda volvatur, serventque suos vaga sidera cursus, non recipit natura hominis, modo quadrupes ille non sit, et erecto spectet caelestia vultu, non recipit neget ut regimen pollere supremum, istud et ipse Numae tacitus sibi sensit haruspex, semifer et Scottus sentit, cane milite peior, sed nos qui Dominum libris et corpore iam bis vidimus, ante fide, mox carne et sanguine 1 coram, quique voluminibus vatum cruce teste probatis rimantes digitos costarum in vulnera cruda mersimus, et manuum visu dubitante lacunas scrutati aeternum regem cognovimus Iesum, abiurare Deo titulum nomenque paternum credimus esse nefas, qui regem protulit ex se, non regem populi Parthorum aut Romulidarum, sed regem summae et mediae rationis et imae, atque ideo rerum dominum et super omnia regem, carnis habet medium, summum Patris, et Stygis imum.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 371)
atquin thalamis et lege iugali exutae Hebraeisque toris sacrisque vacantes iure fruebantur proprio, sed pristinus Orphae fanorum ritus praeputia barbara suasit malle et semiferi stirpem nutrire Goliae;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1212)
Tum validis flexos incurvant viribus arcus pro se quisque viri, et depromunt tela pharetris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 19:7)
Nequeunt expleri corda tuendo terribilis oculos, voltum villosaque saetis pectora semiferi atque extinctos faucibus ignis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 12:2)
spumea semifero sub pectore murmurat unda.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 10:7)
Hoc, ut opinor, succidere mentem et incurvari et succumbere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 26:2)
Laudatur enim non paupertas, sed ille, quem paupertas non summittit nec incurvat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 11:2)
Utraque invenit aliquis excitati ingenii, acuti, non magni nec elati, et quicquid aliud corpore incurvato et animo humum spectante quaerendum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION