라틴어 문장 검색

igitur cuncta temptanti promptissimum visum ad uxorem eius Liviam convertere, quae soror Germanici, formae initio aetatis indecorae, mox pulchritudine praecellebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 3장5)
quod non iactantia refero sed quia collegio quindecimvirum antiquitus ea cura et magistratus potissimum exequebantur officia caerimoniarum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 11장4)
Trebellius, fuga ac latebris vitata exercitus ira, indecorus atque humilis precario mox praefuit, ac velut pacta exercitus licentia, ducis salute, seditio sine sanguine stetit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 5:1)
quae ab Agricola primum adsumpta in partem virium sequebatur egregia specie, cum simul terra, simul mari bellum impelleretur, ac saepe isdem castris pedes equesque et nauticus miles mixti copiis et laetitia sua quisque facta, suos casus attollerent, ac modo silvarum ac montium profunda, modo tempestatum ac fluctuum adversa, hinc terra et hostis, hinc victus Oceanus militari iactantia compararentur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 25장 1:2)
Hunc rerum cursum, quamquam nulla verborum iactantia epistulis Agricolae auctum, ut erat Domitiano moris, fronte laetus, pectore anxius excepit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 39장 1:1)
proinde intuta quae indecora;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 33장5)
paria Vitellius ostentabat, primo mollius, stulta utrimque et indecora simulatione, mox quasi rixantes stupra ac flagitia in vicem obiectavere, neuter falso.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 74장2)
maternum genus impar nec tamen indecorum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 50장2)
quae grata sane et popularia, si a virtutibus proficiscerentur, memoria vitae prioris indecora et vilia accipiebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 91장4)
et uniuersi quasi de ipso dictum exultantes comprobassent, et statim manu uultuque indecoras adulationes repressit et insequenti die grauissimo corripuit edicto;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 53장 1:4)
quippe patrem eius, tonsorem vix diurno quaestu propulsantem famem, propter habitum haud indecorum cordi fuisse reginae.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 7:2)
"nec Persis Macedonum morem adumbrare nec Macedonibus Persas imitari indecorum."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 3장 8:16)
Tantam virtutem, tantamque bellicam fortitudinem, morte indecora ex mortalium coetu tolli, omnes fere ploravere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.43)
Ante hoc ferme biennium Pammachio meo pro subita peregrinatione Paulinae brevem epistulam dedi erubescens ad disertissimum virum plura loqui et ei sua ingerere, ne non tam consolari amicum viderer, quam stulta iactantia docere perfectum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 1:3)
cuius secunda pars sancit ne quid a dis petamus quod velle nos indecorum sit hominibus confiteri.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION