라틴어 문장 검색

Et eciam Tullius De Amicitia dixit,"Proprium est animi bene constituti, et letari bonis rebus et dollere contrariis."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 79:19)
"Proprium est animi bene constituti, et lætari bonisrebus et dolere contrariis;"
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 9:5)
"Mulierem ex omnibus noninveni, " quia licet ille non invenerit, alii multi mulieres bonas invenerunt, vel forte Salomon intellexit de mulieribus in summa bonitate constitutis, de quibus nulla reperitur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 28:14)
Pro necessaria denique causa pugnandum est ac manu decertandum, putaquando bellum est indictum et denuntiatum;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 289:1)
"Intelligipotest, nullum bellum esse justum, nisi quod aut rebus petitis geratur, aut denuntiatum sit ante et indictum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 289:3)
Adveniente itaque termino constituto, prædicti adversarii cumjuratoribus suis ad curiam domini Melibei accedentes, flexisque genibussuis fusisque lacrimis ad pedes dicti domini ac dominæ Prudentiæprostrati dixerunt:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 319:1)
Qui omnia, sicut eis praedictumfuerat, vera et constituta invenerunt.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 172:25)
Re hoc modo finita, . . . et Lentiensibus, Alamannicis pagis, indictum est bellum, collimitia saepe Romana latius irrumpentibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 1:1)
Norat enim hoc facto se aliquid locupletibus additurum, cum constet ubique, pauperes inter ipsa indictorum exordia solvere universa sine laxamento compelli.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 15:2)
Et quoniam a loco, unde Romana promota sunt signa, ad usque vallum barbaricum quarta leuga signabatur et decima, id est unum et viginti milia passuum, utilitati securitatique recte consulens Caesar, revocatis procursatoribus iam antegressis, indictaque solitis vocibus quiete, cuneatim circumsistentes alloquitur, genuina placiditate sermonis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 8:1)
Post cuius adventum incitatis viribus omnes venere Mogontiacum, ubi Florentio et Lupicino (Severi successore) destinate certantibus, per pontem illic constitutum transiri debere, renitebatur firmissime Caesar, asserens pacatorum terras non debere calcari, ne (ut saepe contigit) per incivilitatem militis occurrentia vastitantis, abrupte foedera frangerentur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 7:2)
Quo funere regia maesta, et optimatibus universis cum parente subita clade perculsis, indicto iustitio, iuvenis nobilitate commendabilis et dilectus ritu nationis propriae lugebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 1장 10:1)
Quod autem solem nunc in aethere, nunc in mundo inferiore, versari praediximus, sciendum est siderea corpora ad universitatem pertinet) nec occidere nec oriri, sed ita videri nostris obtutibus, constitutis in terra, spiritus cuiusdam interni motu suspensa:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 3장 12:1)
Parabantur nihilo minus externorum atque civilium instrumenta bellorum, et augebatur turmarum equestrium numerus, parique studio supplementa legionibus scripta sunt, indictis per provincias tirociniis, omnisque ordo et professio vexabatur, vestem armaque exhibens et tormenta, aurum quin etiam et argentum, multiplicisque rei cibariae copias, et diversa genera iumentorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 6장 6:1)
Liberalitatis eius testimonia plurima sunt et verissima, inter quae indicta sunt tributorum admodum levia, coronarium indultum, remissa debita multa, diuturnitate congesta, aequata fisci iurgia cum privatis, vectigalia civitatibus restituta cum fundis, absque his quos velut iure vendidere praeteritae potestates, quodque numquam augendae pecuniae cupidus fuit, quam cautius apud dominos servari existimabat, id aliquotiens praedicans, Alexandrum Magnum, ubi haberet thesauros interrogatum, apud amicos benivole respondisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION