라틴어 문장 검색

ergo indifferens non est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 9:6)
Desinant ergo inconvenientia iungere et virtuti voluptatem implicare, per quod vitium pessimis quibusque adulantur.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 60:1)
Quis porro sapientium - nostrorum dico, quibus unum est bonum virtus - negat etiam haec, quae indifferentia vocamus, habere aliquid in se pretii et alia esse potiora ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 114:1)
Nullum bonum sub exceptione personarum administramus, quia nobis praestamus, qui non ab homine aut laudis aut praemii expensum captamus, sed a deo exactore et remuneratore indifferentis benignitatis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 36장 3:2)
Si valetudo indifferens est, et valere indifferens est ;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 8:1)
Quibusdam tamen videtur, nonnulla ipsum facere posse alio modo quam faciat, sed eum tamen semper eligere eum modum faciendi, qui convenientior sit. Quod etiam penitus a ratione dissidet, ut videlicet inconvenientiori modo possit facere quam faciat, vel inconvenientiorem modum eligere, et convenientiorem dimittere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:16)
Quae nomina significant bonum, et malum, et indifferens, ut et naturae gratia bonitatem habuisse, et malorum tentamenta ei nequaquam defuisse, et indifferentibus, hoc est, velut supellectili virtutum abundasse videatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 2:2)
" indifferens nihil gloriosum est," concedo tibi ita, ut dicam nihil gloriosum esse nisi circa indifferentia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 10:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION