라틴어 문장 검색

nec robustus erat curvi moderator aratri quisquam, nec scibat ferro molirier arva nec nova defodere in terram virgulta neque altis arboribus veteres decidere falcibus ramos.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:3)
Hoc in loco ad fidem sensui faciendam quod uliginosa sint non sola Gargara pro vicinia montis, sed et universae Mysiae arva, adhiberi potest testis Aeschylus:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 16:1)
Nam, si Homeri latentem prudentiam scruteris altius, delinimentum illud quod Helena vino miscuit, Νηπενθές τ’ ἄχολόν τε κακῶν ἐπίληθον ἁπάντων, non herba fuit, non ex India sucus, sed narrandi oportunitas quae hospitem moeroris oblitum flexit ad gaudium.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 18:1)
Suco papaveris admiscetis euphorbium, mandragoram aliasque herbas conclamati frigoris pipere temperatis, sed nec menstruosis carnibus abstinetis inserentes poculis testiculos castrorum et venenata corpora viperarum, quibus admiscetis quicquid nutrit India, quicquid devehitur herbarum quibus Creta generosa est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 26:1)
Proxima pars urbis celsam consurgit in arcem, Par tumulo, mediisque sedent convallibus arva.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:46)
Et iam turrigeram Bruti comitata carinam Venerat in fluctus Rhodani cum gurgite classis, Stoechados arva tenens.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:2)
Ut primum emissis patuerunt amnibus arva, Pinguis Boebicio discessit vomere sulcus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:63)
Hac luce cruenta Effectum, ut Latios non horreat India fasces, Nec vetitos errare Dahas in moenia ducat, Sarmaticumque premat succinctus consul aratrum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:59)
Caesar ut Hesperio vidit satis arva natare Sanguine, parcendum ferro manibusque suorum Iam ratus, ut viles animas perituraque frustra Agmina permisit vitae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:1)
vigiles Pompeii in pectore curae Nunc socias adeunt Romani foederis urbes, Et varias regum mentes, nunc invia mundi Arva super nimios soles Austrumque iacentes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:34)
Arva super Cyri, Chaldaeique ultima regni Qua rapidus Ganges et qua Nysaeus Hydaspes Accedunt pelago, Phoebi surgentis ab igne Iam propior, quam Persis, eram:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:5)
Parthus per Medica rura, Sarmaticos inter campos, effusaque plano Tigridis arva solo, nulli superabilis hosti est Libertate fugae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:24)
Si regna times proiecta sub Austro, Infidumque Iubam, petimus Pharon arvaque Lagi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:66)
quos inter Achoreus, Iam placidus senio, fractisque modestior annis, (Hunc genuit, custos Nili crescentis in arva, Memphis vana sacrit;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 5:10)
Si tota est Herculis Oete, Et iuga tota vacant Bromio Nyseia, quare Unus in Aegypto Magno lapis Omnia Lagi Arva tenere potest, si nullo cespite nomen Haeserit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:49)

SEARCH

MENU NAVIGATION