라틴어 문장 검색

scire quantum intus discordiarum quamque indomitas et praeferocis nationes regeret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 27장6)
nostra quoque civitas, donec erravit, donec se partibus et dissensionibus et discordiis confecit, donec nulla fuit in foro pax, nulla in senatu concordia, nulla in iudiciis moderatio, nulla superiorum reverentia, nullus magistratuum modus, tulit sine dubio valentiorem eloquentiam, sicut indomitus ager habet quasdam herbas laetiores.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 40장 4:1)
proditores et transfugas arboribus suspendunt, ignavos et imbelles et corpore infames caeno ac palude, iniecta insuper crate, mergunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 12장 1:3)
ignavis et imbellibus manet squalor.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 31장 2:2)
nunc ab ignavis plerumque et imbellibus eripi domos, abstrahi liberos, iniungi dilectus, tamquam mori tantum pro patria nescientibus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 15장 3:3)
nos integri et indomiti et in libertatem, non in paenitentiam bellaturi;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 31장 5:2)
sed indomitus miles et belli ignarus correptis signis vexillisque ruere et retinenti duci tela intentare, spretis centurionibus tribunisque:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 18장2)
simul fulgentia per collis vexilla, quamquam imbellis populus sequeretur, speciem hostilis exercitus fecerant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 82장4)
et cratis vineasque parantibus adactae tormentis ardentes hastae, ultroque ipsi obpugnatores ignibus petebantur, donec desperata vi verterent consilium ad moras, haud ignari paucorum dierum inesse alimenta et multum imbellis turbae;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 23장13)
caesorum eo die in partibus nostris maior numerus et imbellior, e Germanis ipsa robora.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 33장14)
impedimenta legionum cum imbelli turba Novaesium missa ut inde terrestri itinere frumentum adveherent;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 35장2)
addit exercitui suo Vocula mille delectos e quinta et quinta decima legionibus apud Vetera obsessis, indomitum militem et ducibus infensum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 35장9)
nam populus Oeensis multitudine inferior Garamantas exciverat, gentem indomitam et inter accolas latrociniis fecundam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 50장9)
et Domitiani indomitae libidines timebantur, suspectis, uti diximus, Primo Antonio Varoque Arrio.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 68장3)
alios ut imbellis, Caecinam ut captivum ac dediticium increpat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 80장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION