라틴어 문장 검색

quippe fama spe veneratione potius omnes destinabantur imperio quam quem futurum principem fortuna in occulto tenebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 18장9)
cum divus Augustus sibi atque urbi Romae templum apud Pergamum sisti non prohibuisset, qui omnia facta dictaque eius vice legis observem, placitum iam exemplum promptius secutus sum quia cultui meo veneratio senatus adiungebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 37장5)
carpento Capitolium ingredi, qui honos sacerdotibus et sacris antiquitus concessus venerationem augebat feminae, quam imperatore genitam, sororem eius qui rerum potitus sit et coniugem et matrem fuisse, unicum ad hunc diem exemplum est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 42장4)
inde indulgentia numinum illo in amne illisque silvis salem provenire, non ut alias apud gentis eluvie maris arescente unda, sed super ardentem arborum struem fusa ex contrariis inter se elementis, igne atque aquis, concretum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 57장2)
iret intrepidus et venerationem sui coram experiretur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 13장3)
quod quidem ille decernebat tamquam mortale fastigium egresso et venerationem hominum merito, quorundam ad omen malum sui exitus verteretur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 74장8)
quae in iudiciis veneratio!
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 6장 4:3)
pulchrum id quidem, indulgentiam principis ingenio mereri:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 9장 5:2)
is adesse penetrali deam intellegit vectamque bubus feminis multa cum veneratione prosequitur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 40장 3:2)
in huius sinu indulgentiaque educatus per omnem honestarum artium cultum pueritiam adulescentiamque transegit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 4장 2:2)
quippe Titum filium ad venerationem cultumque eius miserat, ut suo loco memorabimus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 10장12)
quae gravia atque intoleranda, sed necessitate armorum excusata etiam in pace mansere, ipso Vespasiano inter initia imperii ad obtinendas iniquitates haud perinde obstinante, donec indulgentia fortunae et pravis ma- gistris didicit aususque est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 84장4)
accedebat huc Caecinae ambitio vetus, torpor recens, nimia fortunae indulgentia soluti in luxum, seu perfidiam meditanti infringere exercitus virtutem inter artis erat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 99장7)
arcebantur aspectu quo venerationis plus inesset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 65장12)
quod est signum aut nullam umquam inter eos querimoniam intercessisse, aut hunc ea fuisse in suos indulgentia, ut, quos amare deberet, irasci eis nefas duceret.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 17장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION