라틴어 문장 검색

Rex autem hypocrisim illius de die in diem cognoscens, vehementius eum urgebat, et de militari officio sollicitabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 123:10)
[0615C] Igitur hac illius fuga cognita, et in populo divulgata, universos tantus metus invasit, ut nec unus de principibus remaneret, sed omnes vitae diffidentes diffugium maturarent, magni et parvi, nobiles et ignobiles, usque ad Synoplum imperatoris praesidium, ignorantes quod et Turcorum corda non minus formido fugiendi sollicitabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 36:1)
Solus Arnolfus, quem cura caballi sollicitabat, et qui armigeri administratione et officio [0655A] carere non potuit, longius prosecutus est ad quaerendum equum, ut inventum forte reduceret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 104:5)
et regem de redemptione civitatis et salute sua sollicitabant, ampliora nunc et nunc dona offerentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 8:5)
complices vero illius, quibus non indulsimus, in manu vestra sive ad mortem, sive ad vitam habeantur in ultione sanguinis patris, cum ab hac obsidione primum pedem averterimus, et noster exercitus in sua reditum paraverit, Vobis autem in omnibus commodis vestris manus mea non deficiet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 44:6)
CAP. L. - Rex propter Turcos tentoria sua incendens et ab obsidione recedens, venationi paulisper indulsit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 99:1)
Nam ut Seneca in epistolis dixit, "Animum voluptati indulgere initium estomnium malorum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 8:2)
Est autem luxuria libidinose voluptatis appetitus, de qua eciam Cato dixit, Cum te detineat Veneris dampnosa voluptas, Indulgere gule noli, que ventris amica est.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 35:4)
Inter nature si ponas munera mortem, Te de morte metus sollicitare nequid.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 79:12)
Nam et alius dixit, "Criminis indulti secura audatia crescit."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 85:9)
"Hanc ergo sanam acsalubre vite tene formam, ut tantum corpori indulgeas quantum bone valetudinisatis est," ut idem in epistolis dixit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 47:12)
Criminis indulti secura audacia crescit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 232:1)
"Hanc ergosanam et salubrem vite tene formam, ut tantum corpori indulgeas quantum bone valitudini satis est," ut idem in Epistulis dixit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 40:8)
"Criminis indulti securaaudatia crescit."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 23:7)
et opprobriosae fraudis velamine operit corporis sui stratum, ad sollicitandos juvenum animos absentiam viri, hoc est, incuriam legis obtexens.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION