라틴어 문장 검색

nam militares artes per otium ignotae, industriosque aut ignavos pax in aequo tenet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 12장2)
nec in Claudio, quoties meditata dissereret, elegantiam requireres.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 3장9)
Otho sive amore incautus laudare formam elegantiamque uxoris apud principem, sive ut accenderet ac, si eadem femina potirentur, id quoque vinculum potentiam ei adiceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 46장1)
Sequuntur virorum inlustrium mortes, Domitii Afri et M. Servilii, qui summis honoribus et multa eloquentia viguerant, ille orando causas, Servilius diu foro, mox tradendis rebus Romanis celebris et elegantia vitae quam clariorem effecit, ut par ingenio, ita morum diversus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 19장1)
dein revolutus ad vitia seu vitiorum imitatione inter paucos familiarium Neroni adsumptus est, elegantiae arbiter, dum nihil amoenum et molle adfluentia putat, nisi quod ei Petronius adprobavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 18장6)
paulatimque discessum ad delenimenta vitiorum, porticus et balinea et conviviorum elegantiam.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 21장 3:2)
mox Galbae amicitia in abruptum tractus, audax, callidus, promptus et, prout animum intendisset, pravus aut industrius, eadem vi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 48장10)
Blaeso super claritatem natalium et elegantiam morum fidei obstinatio fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 39장4)
namque hic contentus ordine equestri, quo erat ortus, in affinitatem pervenit imperatoris divi filii, cum iam ante familiaritatem eius esset consecutus nulla alia re quam elegantia vitae, qua ceteros ceperat principes civitatis dignitate pari, fortuna humiliores.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 19장 2:1)
instrumenti eius et supellectilis parsimonia apparet etiam nunc residuis lectis atque mensis, quorum pleraque uix priuatae elegantiae sint.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 73장 1:1)
pater consulatu functus, quanquam breui corpore atque etiam gibber modicaeque in dicendo facultatis, causas industrie actitauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 3장 3:3)
uir innocens et industrius, sed amore libertinae perinfamis, cuius etiam saliuis melle commixtis, ne clam quidem aut raro sed cotidie ac palam, arterias et fauces pro remedio fouebat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 2장 4:4)
Ius diligenter et industrie dixit, plerumque et in foro pro tribunali extra ordinem;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 8장 1:1)
at patientia et industria, quae natura denegarat, acquirere et adipisci studebat;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.58)
imperatorem industria adit, precibus fatigat, merito lenit, sollicitudine promeretur, ut redditam vitae redderet libertati.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 15:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION