라틴어 문장 검색

ipsi et filii eorum et mulieres eorum et pecora eorum, quoniam induraverant super eos mala.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장30)
Nec frustra sunt in deo positae spes preces que, quae cum rectae sunt inefficaces esse non possunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:23)
At Numerinus podagram ceterosque articulos induratos hoc molliebat:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장142)
Ubi aetas induravit, ne nascitur quidem.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장173)
At Numenius podagram ceterosque articulos induratos hoc molliebat:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 37:1)
Vbi aetas indurauit, ne nascitur quidem.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 27:8)
quodsi enim refertur ad tonsillas inflammatione induratas, falsa est interpretatio;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1607)
At Numenius podagram, ceterosque articulos induratos hoc molliebat:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 39:1)
ubi aetas induravit, ne nascitur quidem.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 34:10)
quas inter voces ut flexerat vultum aut induraverat Otho, clamor et gemitus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 46장12)
Deinde ausus suos inefficaces queritur:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 5:1)
Hac cessante visus inefficax est, adeo ut quod remus in aqua fractus videtur vel quod turris eminus visa, cum sit angulosa, rotunda existimatur faciat rationis neglegentia, quae si se intenderit, agnoscit in turre angulos et in remo integritatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 20:1)
quem cum [veni] sprevisset, faciente Venere, Iasonem tunc ad Colchos euntem inefficaciter adamavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6262)
aut certe inefficaces, ut contra 'praecinctos' strenuos dicimus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 72410)
quod non numquam longa tranquillitas mollit, saepius frequens et contrarius fluctus indurat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 27:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION