라틴어 문장 검색

Sunt illic duo tresve, qui revolvant Nostrarum tineas ineptiarum, Sed cum sponsio fabulaeque lassae De Scorpo fuerint et Incitato.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, I10)
prope caeritis amnem Agylla civitas est Tusciae, a conditore Agella appellata, cui ex inscitia Romana aliud est inditum nomen.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5971)
sed ea in nostris inscitia est, quod hi ipsi, qui in Graecis antiquitate delectantur eaque subtilitate, quam Atticam appellant, hanc in Catone ne noverunt quidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 17장 3:1)
actio paulum cum vitio vocis tum etiam ineptiis claudicabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 63장 2:5)
Is laborem [quasi cursum] forensem diutius non tulit, quod et corpore erat infirmo et hominum ineptias ac stultitias, quae devorandae nobis sunt, non ferebat iracundiusque respuebat sive morose, ut putabatur, sive ingenuo liberoque fastidio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 1:3)
et, si nihil habere molestiarum nec ineptiarum Atticorum est, hic orator in illis numerari recte potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 7:5)
nihil vero putare esse praeter voluptatem, non membra, non sensus, non ingenii motum, non integritatem corporis, non valitudinem [corporis], summae mihi videtur inscitiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 45:2)
in hac ita exposita sententia sunt qui existiment, quod ille inscitia plane loquendi fecerit, fecisse consulto:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 85:9)
Nec vero volgi atque imperitorum inscitiam despicere possum, cum ea considero quae dicuntur a Stoicis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 39:3)
ineuntis enim aetatis inscitia senum constituenda et regenda prudentia est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 157:3)
Nam et palaestrici motus sunt saepe odiosiores, et histrionum non nulli gestus ineptiis non vacant, et in utroque genere quae sunt recta et simplicia, laudantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 167:3)
Ut, si qui, cum causam sit acturus, in itinere aut in ambulatione secum ipse meditetur, aut si quid aliud attentius cogitet, non reprehendatur, at hoc idem si in convivio faciat, inhumanus videatur inscitia temporis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 185:8)
Ex quo intellegitur, quoniam iuris natura fons sit, hoc secundum naturam esse, neminem id agere, ut ex alterius praedetur inscitia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 90:1)
quod ego non superbia neque inhumanitate faciebam neque quod tuo studio rectissimo atque optimo non obsequi vellem, praesertim cum te unum ex omnibus ad dicendum maxime natum aptumque cognossem, sed me hercule istius disputationis insolentia atque earum rerum, quae quasi in arte traduntur, inscitia.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 99:3)
'Dicam equidem, quoniam institui, petamque a vobis,' inquit 'ne has meas ineptias efferatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 111:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION