라틴어 문장 검색

incerta vaecors mente vaesana feror partes in omnes;
(세네카, 메데아 3:5)
En ecce, rapido saeva prosiluit gradu Iocasta vaecors, qualis attonita et furens Cadmea mater abstulit gnato caput sensitque raptum, dubitat afflictum alioqui, cupit pavetque.
(세네카, 오이디푸스 13:18)
Quae vox ab altis flebilis tectis sonat strictoque vaecors Phaedra quid ferro parat?
(세네카, 파이드라 16:19)
avertere unus tuque vaecordes potes
(세네카, Phoenissae 296:1)
gladiisque felix, cuius infecti semel vecors libido est.
(세네카, Troades 297:1)
in quos Aurunci, magis iam inexpiabili odio quam spe aliqua aut occasione coorti, cum plures igni quam ferro armati excucurrissent, caede incendioque cuncta complent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 180:1)
ut quidem aliquis tribunus plebis ruat caecus in certamina periculo ingenti, fructu nullo, ex quibus pro certo habeat patres, adversus quos tendered, bello inexpiabili se persecuturos, apud plebem, pro qua dimicaverit, nihilo se honoratiorem fore, neque sperandum neque postulandum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 386:1)
auxit iram, postquam ab collegis arcessitus propter seditiones tribunicias in urbem revertit, audita vox eius in contione stolida ac prope vecors, qua M. Sextio tribuno plebis legem agrariam ferenti, simul Bolas quoque ut mitterentur coloni laturum se dicenti - dignum enim esse qui armis cepissent, eorum urbem agrumque Bolanum esse - malum quidem militibus meis inquit, nisi quieverint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 543:1)
postremo cum modum irae nullum faceret, ad vociferationem eorum quos necari sub crate iusserat concursu facto, ipse ad interpellantes poenam vecors de tribunali decurrit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 553:2)
hic primo impetus prope vecors turbavit hostes, eques deinde emissus turbatos avertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 147:3)
itaque velut vecordes inlati signa primo impetu hostium turbant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 333:1)
Ibi quoque trepidatum parumper circa signa est, cum caeci furore in volnera ac ferrum vecordi audacia ruerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 341:1)
an quia victus proelio foret inexpiabile bellum factum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 136:4)
unum Hannibalem se peti ab Romanis non fallebat et ita pacem Carthaginiensibus datam esse ut inexpiabile bellum adversus se unum maneret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 567:2)
semper talem exitum vitae suae Hannibal prospexerat animo et Romanorum inexpiabile odium in se cernens, et fidei regum nihil sane confisus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 603:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION