라틴어 문장 검색

Monstraque mentitur, monstris maiora loquendo, Dum sceleri scelus accumulat Furiisque furorem Addit et Eumenides solito plus posse fatetur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 20:2)
Quod metuit auget qui scelus scelere obruit.
(세네카, 아가멤논 3:31)
Tibi insanabilis animus et sceleribus scelera contexens, et iam non causis, quae numquam malo defuturae sunt, impelleris, sed satis tibi est magna ad peccandum causa peccare, perbibisti nequitiam et ita visceribus immiscuisti, ut nisi cum ipsis exire non possit;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 94:1)
puerone parcit an scelus sceleri ingerit?
(세네카, Thyestes 746:1)
addit sceleri scelus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 46:2)
Pretendebat infamiam mei pariter et difficultates matrimonii, ad quas quidem vitandas nos exortans Apostolus ait:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 1:6)
quanta dilatatione hec singularis infamia universum mundum esset occupatura.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 1:7)
Erat autem abbatia illa nostra ad quam me contuleram secularis admodum vite atque turpissime, cuius abbas ipse quo ceteris prelatione maior tanto vita deterior atque infamia notior erat.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 3:3)
Teque adeo decus hoc te consule inibit, Pollio, si qua manent sceleris vestigia nostri, Irrita perpetua solvent formidine terras.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 63:7)
Ille quidem purus sceleris in columna ad quam vinctus fuit sanguinem non pro se sed pro nobis flagellorum suorum signa reliquit;
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 13:2)
Mulier enim quum in ipsa maritali susceptione sit a viro credita virgo, corruptionis veritate comperta proprio semper odiosa marito et ei contemptibilis permanebit, ob quam causam sequitur repudii summa iniquitas et divortii causa perennis, et sic in immensum mulieris infamia crescit, et contumeliosa cunctis exsistit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 21:5)
Magis enim ad unius clerici modicum valde commissum universus populus concitatur et eius delictum exagerat vitamque blasphemat, quam si mille de populo reperiantur immanissima scelera commisisse.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 26:3)
Sed dicimus earum solatia tanquam animae pestem penitus esse vitanda, quia maxima inde coelestis sequitur indignatio patris, et publica inde iura potenter armantur et supplicia minantur extrema, et totius ex hoc crescit in populo mortificativa infamia laudis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 8장: 수녀의 사랑 1:2)
Cave igitur, Gualteri, cum monialibus solitaria quaerere loca vel opportunitatem desiderare loquendi quia, si lascivis ludis locum ipsa persenserit aptum, tibi non crastinabit concedere quod optabis et ignita solatia praeparare, et vix unquam poteris opera Veneris evitare nefanda scelera sinistra committens.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 8장: 수녀의 사랑 1:13)
Universae igitur armentur dominae probiores, [si], quum sua iura videant ab indignis feminis usurpari, et tam nefanda studeant scelera vindicare, ne tantae perditionis exemplum diutius per orbem valeat divagari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION