라틴어 문장 검색

paululum ab aspectu imperatoris processeramus atque etiamnunc chlamydibus induebamur, cum mihi consul ad pectus, praefectorii ad manus cadere, ipse ille reus amicus crebro et abiecte miserantibus cunctis humiliari, ita ut timerem ne mihi invidiam supplicando moveret, quam criminando non concitaverat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 16:3)
aperte invidet, abiecte fingit, serviliter superbit, indicit ut dominus, exigit ut tyrannus, addicit ut iudex, calumniatur ut barbarus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Ecdicio suo salutem 2:2)
siquidem prudentibus cordacitus insitum est vitare fortuita, sicut itidem absurdum, si coeptis audacibus adversetur eventus, consurgere in querimonias et inconsultarum dispositionum culpabiles exitus ad infamanda casuum incerta convertere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apollinari suo salutem 1:3)
primum tamen nosse vos par est, in quas me obloquiorum Scyllas et in quos linguarum, sed humanarum, latratus quorundam vos infamare conantum turbo coniecerit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 8:1)
Aeheloon utroque deformem cornu vagus infamabat Acarnan.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권196)
Porro, si et magi phantasmata edunt et iam defunctorum infamant animas, si pueros in eloquium oraculi elidunt, si multa miracula circulatoriis praestigiis ludunt, si et somnia immittunt habentes semel invitatorum angelorum et daemonum adsistentem sibi potestatem, per quos et caprae et mensae divinare consuerunt, quanto magis ea potestas de suo arbitrio et pro suo negotio studeat totis viribus operari quod alienae praestat negotiationi!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 1:1)
etsi causa apparebat - nam ab iis pulsatum convivam suum audierat - infamandae rei causa ianuam obserari iubet, et ex parte superiore aedium versisque in viam fenestris comisatores, tamquam ad caedem suam venientes, aditu ianuae arcet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 74:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION