라틴어 문장 검색

Hae autem aetatum diversitates ad solem referuntur, ut parvulus videatur hiemali solstitio, qualem Aegyptii proferunt ex adyto die certa, quod tunc brevissimo die veluti parvus et infans videatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 10:1)
Si quis, cum vestris caput extaque lancibus, infans, Imposui, victurus erat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:43)
Vicina in ipsum silva descendet focum Infante cinctum sordido.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLIX8)
quamvis ficum ruminalem alii a Romulo velint dictam, quasi Romularem, alii a lacte infantibus dato:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 908)
vana superstitio superstitio est timor superfluus et delirus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1871)
fabula nota est, quod Saturnus filios suos de Ope genitos voraverit, cum audisset a filio se regno esse pellendum, et quod ei uxor nato Iove lapidem pro infante obtulerit devorandum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3228)
Atque etiam ipsum Libonem non infantem video fuisse, ut ex orationibus eius intellegi potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 23장 2:3)
Q. Metellus Celer non ille quidem orator, sed tamen non infans;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 89장 2:3)
hic Poenus non optime Graece, sed tamen libere respondisse fertur, multos se deliros senes saepe vidisse, sed qui magis quam Phormio deliraret vidisse neminem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 75:5)
Ita futura eloquentia provisa in infante est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 114:6)
An tu censes ullam anum tam deliram futuram fuisse, ut somniis crederet, nisi ista casu non numquam forte temere concurrerent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 209:1)
ita futura eloquentia provisa in infante est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 114:6)
An tu censes ullam anum tam deliram futuram fuisse ut somniis crederet, nisi ista casu non numquam forte temere concurrerent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 209:1)
illam priorem quae facta est in eos qui arma capere potuerunt tamen senatus suscipere noluit, ne quid acrius quam more maiorum comparatum est publico consilio factum videretur, hanc vero quae ad eorum liberos atque ad infantium puerorum incunabula pertinet nisi hoc iudicio a vobis reicitis et aspernamini, videte, per deos immortalis!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 53장 1:3)
Itaque eum qui audiunt, quamvis ipsi infantes sint, tamen illo modo confidunt se posse dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION