라틴어 문장 검색

Quibus susceptis atque dimissis domnus Hludowicus legatos suos, Nordbertum Regiensem episcopum et Richoinum Patavinum comitem, ad Leonem imperatorem ob renovandam secum amicitiam et praedictum pactum confirmandum direxit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 814 226:3)
Iterumque conventus mense Iulio apud Ingilunheim palatium habitus et exercitus de Italia in Pannoniam propter Liudewiti rebellionem missus, qui rebus parum prospere gestis infecto pene negotio regressus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 253:1)
pauca etiam de Latinis scribtis meis ad eandem peritiam pertinentibus legi iubebo, in quibus animaduertes cum memorabiles res et cognitu raras, tum nomina etiam Romanis inusitata et in hodiernum quod sciam infecta, ea tamen nomina labore meo et studio ita de Graecis prouenire, ut tamen Latina moneta percussa sint.
(아풀레이우스, 변명 36:2)
falsum pro uero insimulas, infectum pro facto criminaris, quem innocentem liquido scis, tamen accusas ut nocentem.
(아풀레이우스, 변명 50:9)
mulierem filii contumeliis infectam, meis officiis deuinctam sciebat.
(아풀레이우스, 변명 97:10)
"nam et mihi et tibi et cunctis hominibus multa usu venire mira et paene infecta, quae tamen ignaro relata fidem perdant."
(아풀레이우스, 변신, 1권 18:13)
omnibus abiectis amiculis ac tandemdenique infecti atque nudati bacchamur in Venerem, cum quidem mihi iam fatigato de propria liberalitate Fotis puerile obtulit corollarium, iamque luminibus nostris vigilia marcidis infusus sopor etiam in altum diem nos attinuit.
(아풀레이우스, 변신, 3권 17:6)
Quae res omnium statim percussit animos, ratique me etiam eadem peste infectum ferocire, arreptis cuiuscemodi telis mutuoque ut exitium commune protelarent cohortari, ipsi potius eodem vesaniae morbo laborantes persequuntur.
(아풀레이우스, 변신, 9권 2:3)
nam et quid potissimum abhorreret asino excogitantes scrupulose, ad explorandam mansuetudinem id offerebant mihi, carnes lasere infectas, altilia pipere inspersa, pisces exotico iure perfusos.
(아풀레이우스, 변신, 10권 16:5)
meis te carminibus renovari scies:
(ARCHIPOETA, IX82)
renovatus animo spiritu renascor;
(ARCHIPOETA, X66)
cum sua gentiles studeant figmenta poetae grandisonis pompare modis, tragicoque boatu ridiculove Getae seu qualibet arte canendi saeva nefandarum renovent contagia rerum, et scelerum monumenta canant, rituque magistro plurima Niliacis tradant mendacia biblis:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 1 3:1)
De civitatibus et urbibus renovandis et aliis, ubi nunquam ante fuerant, construendis?
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:7)
Ergone umquam ego crediderim mentione illius fori facta numinum talium memoriam mihi te renovare voluisse, nisi iocari potius quam serie agere maluisses?
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 1:4)
constituitur intra cancellos eminens atque conspicuus et omnium gementium oculis matricidii meditator tamquam renovatus opponitur.
(아우구스티누스, 편지들, 11. (A. D. 396 Epist. XXXIV) Domino Eximio Meritoque Suscipiendo Atque Honorabili Fratri Eusebio Augustinus 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION